{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De emendatione temporum 124.1-4","citation":"Scaliger, De emendatione temporum 124.1-4","ref":"124.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/124.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/124.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/124.1.md","author":{"name":"Scaliger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger"},"work":{"title":"De emendatione temporum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum","urn":null},"verse":false,"words":321,"text":"DLIIII Lustrum XLVI conditum. & DLXXIIII, Lustrum quinquagesimum. Quinquaginta Lustra fiunt anni 250. Qui ab annis 574 abiecti relinquunt 324. Rursus abijce 189 annos Vrbis, post quod tempus proximè censemus primum lustrum conditum. Remanent anni 135. Quae sunt lustra 27 intermissa, post primum illud Seruianum. Vnde colligimus, lustra, quae ab Augusto condita sunt, longe differre ab illis Seruianis. Nam Augustus in instaurandis lustris nullam rationem habuit lustrorum Seruianorum, sed annorum Vrbis. Nam, verbi gratia, lustrum Augustus condidit, C. Martio Censorino, C. Asinio Gallo COSS. cum octo ante annis ludos Saeculares edidisset. Quod non conuenit instituto Seruij Regis, quem constat primo lustro periodi censum egisse. Disputatis embolismi, & periodi Romanae rationibus, nunc spectandum caput anni. Et quidem a bruma caepisse tum Ouidius testis est, tum etiam Caesar ipse, qui vetus initium anni Romani obseruauit in ordinatione sua. Praeterea & alia extant huius rei argumenta non leuia. vt sidus Palilitium. quod dictum, quia Palilia in eius ortum incidebant, qui temporibus Iulianis incurrebat circiter XXI diem Aprilis. Quare non dubium, quin Caesar veterem anni epocham in nouo condendo obseruauerit. Accedit ad haec veterum Criticorum, in his etiam Varronis de etymo Aprilis sententia. Qui cum censeant ab aperiendo dictum, manifesto indicant, Aprilem vernum mensem fuisse, qualem etiam Caesar statuerit. Sed & obseruatio fabae refriuae non parum haec illustrare videtur. Nam fabam e frugibus domum referre mos erat auspicij caussa. Hoc autem fiebat Kal. Iunijs. quo nomine dictae Kalendae fabariae. quod hoc mense fabae adultae diuinis rebus adhibebantur. Quod non fieret, nisi lanuarius in brumae tempus incideret. Denique Vinalia, quae & aliter Veneralia, mense Sextili redeuntia, quae ob pendentem vindemiam celebrabantur, satis arguunt Sextilem mensem in tempus pendentis vindemiae incurrere non potuisse, nisi lanuarius a bruma incepisset. Non dubium igitur, si rite intercalationem obibant, quin annus in caput suum recurreret. Sed eam non rite obiri solitam, testis M. Tullius in ijs, quae ex libris de Legibus supra produximus: nempe intercalationem recte a Numa institutam vitio Pontificum deprauatam fuisse. Quo tandem modo?","prev":{"citation":"De emendatione temporum 122.5-6","label":"122.5 to 122.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/122.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/122.5"},"next":{"citation":"De emendatione temporum 124.5-6","label":"124.5 to 124.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/124.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/124.5"},"credit":{"text":"Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum","quality":"ocr"}}