{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De emendatione temporum 125.1-4","citation":"Scaliger, De emendatione temporum 125.1-4","ref":"125.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/125.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/125.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/125.1.md","author":{"name":"Scaliger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger"},"work":{"title":"De emendatione temporum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum","urn":null},"verse":false,"words":317,"text":"Caelius Ciceroni: Leuissime Curio: quia de intercalando non obtinuerat, transfugit ad populum, & pro Caesare loqui caepit. Si igitur ita impune intercalabant Pontifices, vt intercalandi fines non tempus ipsum, sed voluntatem suam statuerent, vix aliter fuerit, quam vt anni caput prisca epocha luxatum in contraria tempora pessum ierit, neque feriae messium aestati, neque vindemiarum autumno competerent, quod iam ex Suetonio dicebamus. Atque hoc quidem verum est. Anno primo Olympiadis Xcvisi Roma a Gallis capta, referente Dionysio Halicarnassensi, xv Kal. Sextiles, autore Liuio, plenilunio circiter solstitium imminente, teste Plutarcho. Iam ea Olympias erat tertia periodi. Cyclus igitur Lunae XIII. Plenilunium XXIIIi Iunj. Solstitium xxviii Iunj, deprehensum ab Euctemone & Metone aliquot annis antea. Ab ante diem XV Kal. Sextiles, ad exitum anni sunt dies CLX. A plenilunio ad finem Decembris Iuliani, dies exci. Differentia, dies Xxxi. Tot dies luxatus est annus a capite antiquo, vitio intercalationis. Nam lanuarius sequens illius anni caepit circiter initium Decembris Iuliani. Apud Catonem quoque lex vini pendentis huiusmodi extat: Locus vinis ex A. D. Kal. Octob. primas dabitur. Si non ante exportauerit, dominus vino, quod volet, facito. En vindemiam pendentem Kal. Octobris tempore Catonis, quae antiquitus Veneralibus pendebat, & Volcanalibus calcabatur. Item Lex vino in dolijs apud eundem Catonem. Vinum accipito ante Kal. Ian. primas. Si non ante acceperit, dominus vinum admetiatur. Ex his cognoscimus Octobrem Romanum in Septembrem Iulianum, & lanuarium in Decembrem conuenisse. Anno A. V. C. DLXTI Manio Acilio Glabrione, Publio Cornelio Scipione Nasica COSS. defecit Sol a. d. V. Eid. Quintil. Quam eclipsin deprehendimus incidisse in annum Nabonassari 556, Mechir XxVi, feria V, cyclo Solis XV, cyclo Lunae XIX. Quod tempus congruit inm nocti Aprilis. Ex a. d. Eid. Quintil. ad exitum anni sunt dies CLXVTI. qui desinunt in XVI Septembris. Ianuarius igitur sequens caepit XVi Septembris. Quod si forte intercalatum fuit eo anno, in sequente Kal. Ianuariae conuenerunt in XXVII Septembris. Rursus anno A. V. C. DLXXXV, L. Aimilio Paullo TI, C.","prev":{"citation":"De emendatione temporum 124.5-6","label":"124.5 to 124.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/124.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/124.5"},"next":{"citation":"De emendatione temporum 125.5-6","label":"125.5 to 125.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/125.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/125.5"},"credit":{"text":"Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum","quality":"ocr"}}