{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De emendatione temporum 128.1-4","citation":"Scaliger, De emendatione temporum 128.1-4","ref":"128.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/128.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/128.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/128.1.md","author":{"name":"Scaliger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger"},"work":{"title":"De emendatione temporum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum","urn":null},"verse":false,"words":315,"text":"Sed quod illud interuallum, quo Thoth redit ad ortum Caniculae, vnde profectus erat initio, constet annis 1460, id vero perabsurdum est. Nam quem Thoth Canicularem dicit fuisse, Vlpio, & Brutio Praesente coss. is post 1460 annos, Canicularis esse non poterit, nimirum anno Christi, 1599. qui erit annus aequabilis 1460 absolutus ab illo Thoth Caniculari Censorini. quominus enim Thoth ille in Caniculae ortum incurrat, vndecim dies μεταπιωσεως ἰσημερινῆς illum anteuertent. Similiter 1460 annus ante Thoth Canicularem Censorini immane quantum ab ortu Caniculae distabat. Quare vt Thoth in idem punctum Solis recurrat opus est primum 1460 annis aequabilibus, quae est magna periodus huius anni, item tot annis, quot μετάπτωσις ἰσημερινὴ anteuertit. Nam in illo interuallo fiunt dies προηγήσεως ἰση μερινῆς vndecim, quibus opus est annis 44 aequabilibus. Vt igitur annus ab eodem puncto Solis ad idem reuertatur, id citra interuallum 1500 annorum aequabilium explicari non potest. Sed & Dio Cassius, hunc magnum annum in animo habens, iniecta mentione intercalationis Bisexti luliani, pueriliter admodum de ea re pronunciauit. Putat in illo interuallo 1460 annorum, vnum diem adijciendum esse praeter illum ordinarium, quod BISEXTVM dicitur. Quod tantum abest, vt verum sit, vt in totidem annis Iulianis vndecim potius dies excreuerint, quam vt vnus desit. Verba Dionis: τὴν μένοι μὲαν τὴν ἐκ τν τεταρτημόρίων συμπληρουμένὴν διὰ τεσσάρων καὶ αὐτς ἐτεν εἰσήγαγεν. ὥσττε μηδὲν ἐτι ταὶ ὥρας αὐτεν, πλὴν ἔλαγιστου ππρα λλάττειν. ἐν γουν χιλίοις καὶ τετρακοσίοις, καὶ ἐξή κεντα, καὶ ἐνιἕτει μίας ἄλλης ἡμέρας ἐμβολίμου δέονται. Vide quot errores. Ait Διὰ τεωάρων ἐτὴ embolismum Bisexti fieri. Quod Graece proprie est, tertio anno exacto. Sic Herodotus significans Graecos singulis biennijs exactis intercalare, dicit, ἐλλήνες διὰ τρίτου ἕτεος ἐμβόλιμον ἐπεμβαλλοισι, hoc est, inter secundum annum exactum, & tertium ineuntem. Deinde arbitratur praeter quadrantem diei aliquid superesse. Postremo post annos mille qua dringentos sexaginta vnum, celebrandam vnius diei intercalationem. Nam si id, quod ille male intellexit, verum erat, vnus annus supra 1460 ad intercalationem non pertinet.","prev":{"citation":"De emendatione temporum 127","label":"IOSEPHI SCALIGERI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/127","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/127"},"next":{"citation":"De emendatione temporum 128.5-6","label":"128.5 to 128.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/128.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/128.5"},"credit":{"text":"Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum","quality":"ocr"}}