{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De emendatione temporum 134.5-7","citation":"Scaliger, De emendatione temporum 134.5-7","ref":"134.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/134.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/134.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/134.5.md","author":{"name":"Scaliger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger"},"work":{"title":"De emendatione temporum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum","urn":null},"verse":false,"words":278,"text":"Quod autem quafto quoque anno diem intercalarent Aegyptij, & in ipso ortu Caniculae, satis constat ex obseruatione Eudoxi, qui periodos & ambitus tempestatum putabat confici quarto quoque anno. eoque fine ille lustrum suum circunscripsit, anno intercalari. Plinius libro 1i. Omnium quidem, si libeat obseruare minimos ambitus, redire easdem vices quadriennio exacto Eudoxus putat non ventorum modo, verum & reliquarum tempestatum magna ex parte. Et est principium lustri eius semper intercalari anno Caniculae ortu. Hactenus Plinius. Non solum autem in Aegyptum profectum fuisse Eudoxum ex Laertio & alijs constat, sed etiam dici quarto quoque anno exacto intercalandi methodum Graecis prodidisse autor est Strabo. Quare vel hinc clarum est, lustrum Eudoxi nihil aliud, quam quadriennium Caniculare Aegyptiorum fuisse. Sed omne dubium tollit Canicularis ortus adiecta mentio. Sed, vt maximus annus Canicularis reuertatur, fateor equidem, opus esse. vt Thoth in ortum Caniculae incurrat, non autem, vt anni Aegyptiaci solidi 1460 elabantur. Hoc accidisse Vlpio, & Brutio Praesente COSS. testis est idem Censorinus. quo tempore Thoth incidit in 20 lulii, Sole in Leonem transitum faciente, & Caniculae ortu iam imminente. Sed 1460 annis antea Thoth in eadem XX die Iulij posito, ortus Caniculae erat Kal. & a. d. IIIi. Nonas Augusti. Verus igitur ἔνιαυτὸς OEOT, siue κυνικὸς, constat quatuor annis Aegyptiacis, & die De emendat. temporum lib. III. & die ex quatuor quadrantibus conflato. Magna autem periodus, quem κυνικὸν ἔνιαυτον frustra vocat ab ortu Caniculae Censorinus, constat annis Canicularibus solidis 365, quot nempe dies sunt in anno aequabili. Et hic est vere annus magnus Canicularis, dictus quia ex tot Canicularibus annis constet, quot dies habet aequabilis annus absolutus: non autem quod eius Thoth incidat in ortum Caniculae. Nam vnde vnde libuerit, Periodum illàm magnam constituere potes. Triplex igitur fuerit annus Canicularis.","prev":{"citation":"De emendatione temporum 134.1-4","label":"134.1 to 134.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/134.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/134.1"},"next":{"citation":"De emendatione temporum 135","label":"AHOOPAC","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/135","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/135"},"credit":{"text":"Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum","quality":"ocr"}}