{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De emendatione temporum 135","citation":"Scaliger, De emendatione temporum 135","ref":"135","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/135","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/135","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/135.md","author":{"name":"Scaliger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger"},"work":{"title":"De emendatione temporum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum","urn":null},"verse":false,"words":149,"text":"Magnus, constans quatuor annis & quadrante: ita dictus, quod quadrans eius obseruatus sit in ortu Caniculae. Item maior Canicularis ex 365 magnis compositus. Et maximus, Thoth in ortum Caniculae incidente. Quod si annus ille, qui incidit in Consulatum Vipij, & Brutij Praesentis, fuisset verus annus vertens periodi magnae Canicularis, iam nihil obstaret nobis, quominus possemus caput verae periodi Aegyptiae inuestigare. Nunc cum Censorinus referat caussam anni Canicularis magni ad ortum Caniculae, in quem Thoth forte eo anno inciderat, manifestum est eam non esse periodum, quam ipse intelligit. quanuis non dubium est, primum Thoth ab ortu Σώθιος, siue Caniculae repetendum esse. Apud Herodotum in Euterpe, de anni Aegyptiaci antiquitate haec extant: Temporibus ipsius Herodoti, Aegyptios a mundi conditu putare annos 11340. eosque dicere intra illud tempus Solem bis ortum, & occasum mutasse. Quod quanuis prima fronte fabulosum videtur, habet tamen implicitam speciem veri. Nam in vna magna periodo Sol mutat sedem semel in","prev":{"citation":"De emendatione temporum 134.5-7","label":"134.5 to 134.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/134.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/134.5"},"next":{"citation":"De emendatione temporum 135-2","label":"MENSES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/135-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/135-2"},"credit":{"text":"Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum","quality":"ocr"}}