{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De emendatione temporum 151.1-4","citation":"Scaliger, De emendatione temporum 151.1-4","ref":"151.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/151.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/151.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/151.1.md","author":{"name":"Scaliger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger"},"work":{"title":"De emendatione temporum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum","urn":null},"verse":false,"words":339,"text":"Ego contra oppono illis Aegyptios, quorum dies ciuilis a media nocte incipiebat, qui tamen cursum exactu Lunae temporibus Ptolemaei vix primum intelligere incipiebant, quanuis rerum caelestium supra mortales omnes peritiam sibi vindicarent. Sed multum contra illos facit, quod Iudaei tunc mutarunt annum priscum, cum Chaldaicum acceperunt cum appellationibus mensium Babylonicis, quae ad hanc vsque diem Iudaeis in vsu cum ipso anno sunt. Mutatio anni & mensium iudicandum & digito pene tangendum relinquit, alium fuisse annum priscum ab eo, quo priscum mutarunt. Hoc ne pueri quidem negauerint. Praeterea annus priscorum Hebraeorum sub Mose, Iudicibus, & Regibus nullum mensem embolimum habuit. Alioqui fieri non potest, quin aut Moses, aut aliquis Prophetarum mensis intercalaris meminisset: cuius nulla omnino ne suspicio quidem, nedum mentio, in Scriptura extat. Ex quo sequitur, annum priscorum Hebraeorum duodenis perpetuis mensibus tributum fuisse. Id quod egregie non solum confirmat Scriptura, sed etiam ab istis, qui adeo Lunae fauent, extorquet, atque exprimit. Nam diserte scriptum extat libro Regum primo, cap. 111I. 7, de duodecim Praefectis annonae regiae, eos videlicet eo numero creatos fuisse, vt singulis mensibus suus attributus esset. quod fieri non potuisset, siquis annus fuisset tredecim mensium. Nam hoc modo, anno embolimaeo, vni Praefecto duo menses attributi fuissent. Simile exemplum habes de duodecim Praepositis Dauidis Regis, Paralipom. lib. primo. XXVII. Necesse igitur alius fuerit, quam Lunaris, eorum annus, qui duodenis tantum mensibus constanter descriptus esset. Sed ad caput gentis Hebraeae, hoc est, ad Abrahamum ipsum veniamus. Qua anni forma vnum hominem vsum putemus, nisi Chaldaica, hoc est, patria? aut si hoc vetuit longa peregrinatio extra patriam, quo anno vti potuit, quam Syriaco, in Syria? aut Aegyptiaco, in Aegypto? Concede vnum ex istis tribus: aut Aegyptiacum, aut Syriacum, aut Chaldaicum. Vnus profecto, idemque annus fuit: si quidem recte ea, quae supra in hoc libro tertio disputata sunt, intellexisti. Ne quid tergiuersemur amplius, annus Hebraeorum non fuit Lunaris. & quo vsi sunt Hebraei, eum saltem Abrahamo autori generis acceptum referebant. Fuit ergo Chaldaicus, aut, si mauis, Aegyptiacus annus, duodenis aequalibus mensibus, cum quinque appendicibus dierum tributus. Quis melius hoc nos docuerit, quam Moses ipse?","prev":{"citation":"De emendatione temporum 148","label":"DE ANNO ARMENIORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/148","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/148"},"next":{"citation":"De emendatione temporum 151.5-6","label":"151.5 to 151.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/151.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/151.5"},"credit":{"text":"Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum","quality":"ocr"}}