{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De emendatione temporum 154.1-4","citation":"Scaliger, De emendatione temporum 154.1-4","ref":"154.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/154.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/154.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/154.1.md","author":{"name":"Scaliger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger"},"work":{"title":"De emendatione temporum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum","urn":null},"verse":false,"words":309,"text":"piae deletae. Exodi capite XIX. Propterea Moses erexit cippum in memoriam illius τεῖακάδος, siue ἔνης καὶ νέας, cum epigraphe: AETERNVM BELLVM FORE INTER POPVLVM DEI ET AMALEK. Ad verbum: στήλη ὑπὲρ τῆς ἱερομηνίας (siue τριακάδος mauis, siue ἔορτῆς) πόλεμος ἅσπονδος κατὰ τοῦ Ἀμαλέκον. Na τ eandem notionem habet hic, quam Samuelis primo, cap. XV. 12. vbi dicitur Sau sibi erigere trophaeum, & cippum triumphalem. Interpretes hunc locum sinistre accipiunt, nescio quam iurisiurandi formulam super throno dei concipientes. Anno Lunari accepto Iudaei morem illum priscum retinuerunt, vt tricesimum mensis, & neomeniam per tubicinem indicere soleant ad hanc vsque diem. Philo, ἐν τῷ περὶ τεν δέκα λογίων: Τὴν ἱερομηνίαν, ἦν σάλπιγξιν ἀποσημαίνοισι. Inde Horatius τὴν τριακάδα Iudaicam vocauit tricesima Sabbata. Nam omnem festiuitatem Iudaicam non solum Iudaei, sed & gentiles Sabbatum vocant. Iu daei quidem, cum dicunt Tisri nunquam incipere a feria prima, quarta, sexta, ne duo Sabbata continuentur. Gentiles autem non alio nomine omnes eorum solennitates vocabant. Iuuenalis: Obseruant vbi festa mero pede Sabbata Reges. Nudipedalia enim Iudaica, quae fiunt nona Ab, & alias, etiam extra Sabbati diem, si ita contingat, celebrantur. & Dio ait Hierosolyma a Pompeio capta Sabbato: eiusque rei opportuna mentione quaerit, cur Iudaeis Saturni dies sacra sit. Atqui Hierosolyma capta fuisse scribit Iosephus, ieiunio Tamuz, Cicerone, & Antonio COSS. viginti septem annis antequam ab Herode & Sosio eadem die Tamuz iterum caperentur. Atqui nos scimus eam diem Tamuz non incurrisse in Sabbatum. Praeterea & Strabo ἐν νηστείᾳ ἰουδαγων capta Hierosolyma scribit. Nam de Pompeio ita scribit: κατιλάβετο δʼ ἄς φασι, τηρήσας τὴν τῆς νη. τείας ἡ μέραν, ἡνίκα ἀπείχοντο lουδαοἱ πόντς ἔργου. Sabbata igitur tricesima Horatius dicit τῶν τριακάδα, quae erat ἐορτὴ, ἱερομηνία, & festiua dies Iudaeis. Quare semper coniunguntur haec, ἐορτὴ καὶ ἱερομηνία, an, & vn. Apostolus secunda ad Colossenses: μὴ ομντις ὑμᾶς κρινέτω ἐν μέρει ἐορτης, ἢ νουμηνίας, ἢ σαββάτων, ἀ ὅστι σκιὰ τὴν μδχόντων, τὸ δὲ σῶμα τοῦ Χριστοδ. Hic ἑορτὴν vocat xp9.","prev":{"citation":"De emendatione temporum 153.4-5","label":"153.4 to 153.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/153.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/153.4"},"next":{"citation":"De emendatione temporum 154.5-7","label":"154.5 to 154.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/154.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/154.5"},"credit":{"text":"Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum","quality":"ocr"}}