{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De emendatione temporum 154.5-7","citation":"Scaliger, De emendatione temporum 154.5-7","ref":"154.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/154.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/154.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/154.5.md","author":{"name":"Scaliger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger"},"work":{"title":"De emendatione temporum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum","urn":null},"verse":false,"words":179,"text":"Iosephus etiam temporibus suis Sabbati initia, quod tempus Iudaico idiomate dicitur πρείσβασις τἀββάτου: item exitum eiusdem Sabbati a Sacerdotibus classico significari solitum scribit his verbis, libro quarto ἀλώσεως: ἀπὲρ κορυφὴν κατεσκέύαστο τῆν παστοφορίων ἔνθα τεν ἱερέων εἶς ἐξ ἔθοις ἰστά κονος ἐκάστην ἐβδομάδα εἰσιοόσὸν σπροεσημαινες σάλπιτι δείλης, καὶ τελευσθεῖσὸν αὕτις παρὶ ἐσπέραν, ὅτε μὲν ἀνεὶργεντῳ λαῷ καταγέλλων, ὅτε δὲ ἔρυων ἀπέχεσα Quando autem omnino hanc anni formam abiecerint Iudaei, quanuis initium eorum seruitutis cadit in tempora Nabopollassari Regis, & eius filij Nabu chodonosori, tamen an statim annum Chaldaicum acceperint, dubito. cum videam longe post illa tempora in libro Ester quasi noua nomina mensium explicari. Nam Adar exponitur ibi duodecimus mensis, quasi non satis vulgo id cognitum esset. & apud Zachariam Prophetam Schebat exponitur vndecimus mensis: & Casseu, nonus mensis. Hoc non fieret, nisi nupera fuisset & paucis cognita, ac tum primum nascens anni Lunaris forma. Sed studiosi quaerant. Nam plura nobis reperient. Tantum eam opinionem de antiquitate anni Lunaris ex animis hominum euellere poterimus, qui etiam Noam in arca epactas Lunares, & excessum Solis supra Lunam obseruasse diuinant. Nunc moniti nullas epactas inuenient. ch.","prev":{"citation":"De emendatione temporum 154.1-4","label":"154.1 to 154.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/154.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/154.1"},"next":{"citation":"De emendatione temporum 155","label":"IOSEPHI SCALIGER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/155","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/155"},"credit":{"text":"Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum","quality":"ocr"}}