{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De emendatione temporum 156.1-3","citation":"Scaliger, De emendatione temporum 156.1-3","ref":"156.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/156.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/156.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/156.1.md","author":{"name":"Scaliger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger"},"work":{"title":"De emendatione temporum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum","urn":null},"verse":false,"words":283,"text":"Caesar igitur deuicto Pompeio postquam Sapientibus Aegypti aliquot dierum operam dedisset, ab ijsque anni Canicularis modulum didicisset, ex eo tempore in animo habuit annum emendare, cuius apud Romanos nulla alia forma certa erat, nisi quam Pontificum libido praescribebat. Quod quidem parturiens Caesar non prius potuit parere, donec quarto a Pharsalica pugna anno ipse quartum Consul opus diu cogitatum ad exitum perduxit, anno cycli Solaris XXI, Lunaris xiiii, Olympiadis centesimae octagesimae quartae secundo. Nam annus, quo scripsit librum suum Censorinus, erat millesimus quartusdecimus Iphiti, Iulianus autem ducentesimus octagesimus tertius. Adijce igitur annis Iphiti ion, quatuor. Abijce omnes enneadecaeteridas. Relinquitur cyclus Lunae Dionysianus in Kal. primis Iulianis. Rursus adijce 17 annis Iphiti. Abiectis omnibus cyclis Solaribus relinquitur cyclus Solis 21 in primis Kal. Iulianis. Is, vt dixi, erat quartus Caesaris Consulatus, qui abdicato magistratu sibi Q. Fabium Maximum, & C. Trebonium suffecit. Sed annus confusionis, qui antecessit, erat tertius Consulatus Caesaris, M. Aimilio Lepido collega. Qui annus confusionis habuit menses, vt Suetonius scribit, quindecim: dies, vt autor est Macrobius, & alij, CCCCXLIIII. Cum de anno Romano veteri disputaremus, aperuimus anni Romani caput in xnii Octobris, Iulianis temporibus incidisse circa initia belli ciuilis Pompeiani. Caesar autem anno confusionis intercalauit primum dies LXVTI, vt Censorinus ponit, 68: tum Mercedonium parem, qui ex consuetudine forte in illum annum inciderat. Fiunt dies intercalares omnes LXXXIX. Quibus adijce modum anni Romani, scilicet dies CCCLV. Colliguntur dies confusionis CCCCXLIIII. Iam abijce modulum anni confusionis, hoc est 4442 duobus annis Iulianis, nempe 730. Relinquuntur dies 286: qui ab anni noui Iuliani Kalendis deducti desinunt in 13 Octobris. qui fuit dies vltimus anni eius, qui lanuarium confusionis proxime antecessit. xiiii autem Octobris fuit primus dies, atque adeo Kalendae lanuarij confusionis. Terminaliorum dies incurrebat ininii Decembris.","prev":{"citation":"De emendatione temporum 155","label":"IOSEPHI SCALIGER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/155","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/155"},"next":{"citation":"De emendatione temporum 156.4-6","label":"156.4 to 156.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/156.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/156.4"},"credit":{"text":"Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum","quality":"ocr"}}