{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De emendatione temporum 157.5-6","citation":"Scaliger, De emendatione temporum 157.5-6","ref":"157.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/157.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/157.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/157.5.md","author":{"name":"Scaliger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger"},"work":{"title":"De emendatione temporum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum","urn":null},"verse":false,"words":179,"text":"Tullius Cicero, homo potius virtutum Caesaris obtrectator, quam vitiorum vindex, cum anno primo Iuliano quidam diceret, Cras Lyra orietur: Ex edicto, inquit, orietur: tanquam coactus illam ordinationem non solum acciperet, sed audiret. Plutarchus in Cicerone: οὐ μὴν ἀλλὰ καὶ πρὰ τοῖς βασκάίνοισι, καὶ βαρυνομένοις τὴν δύναμιν ἀτίας παρεῖχε. Κικέρων γὰρ ὁ ῥήταρ, ὡς ἔοικε, φήσδυτός τινος, αὕριον πιτέλλειν λύραν· ναὶ, εἴπεν, ἐκ διατάσματος. ὡς καὶ τοῦτο πρὸς δήάλκην τν δὲθρόπων δὲυμένων. Hoc etiam animaduertere licet ex quadam epistola ad Atticum, lib. XVI: Itane? Nonis Iulijs? quicquamne turpius, quam Bruto Nonis Iulijs? Sed Cicero Pompeias Nonas veteris anni ineptissimi amasset, qui Iulias anni castigati auersatur. At nos fruamur tanto beneficio Caesaris etiam inuitis omnibus Pompeianis. Nam sane tres triumphi Caesariani, tota Gallia, Aegyptus, Africa, Asia, denique Pompeius ipse deuictus contra hanc ordinationem anni merae nugae sunt. Quae si ita, vti eam ediderat Caesar, & edicto sanxerat, inuiolata mansisset, Caesari Augusto opus non fuisset iterum eam emendare. Caesare enim anno secundo Iuliano interfecto, Sacerdotes eius mentem miIn Chronico Eusebij, anno septimo Iuliano annotatur, cursum Lunae eo tempore deprehensum fuisse. Quid sit, nescio.","prev":{"citation":"De emendatione temporum 157.1-4","label":"157.1 to 157.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/157.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/157.1"},"next":{"citation":"De emendatione temporum 162","label":"IOSEPHI SCALIGER","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/162","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/162"},"credit":{"text":"Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum","quality":"ocr"}}