{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De emendatione temporum 16.1-4","citation":"Scaliger, De emendatione temporum 16.1-4","ref":"16.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/16.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/16.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/16.1.md","author":{"name":"Scaliger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger"},"work":{"title":"De emendatione temporum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum","urn":null},"verse":false,"words":290,"text":"Diodorus Siculus libro xi scribit Metonem astronomum primum nouilunium enneadecaeteridis suae statuisse Σκιῤῥοφοριῶνος τρισκαιδεκάτη, vt manifesto neomenia illius Scirrhophorionis non fuerit Lunaris. Annus igitur Lunaribus mensibus descriptus non fuit, quod putauit Gaza, neque CCCLIIII diebus, vt annus verus Lunaris, sed CC CEX finiebatur, vt iam probauimus. Minor autem fuit anni illius modus Solari diebus quinque solidis cum quadrante, maior Lunari diebus itidem quinque cum triente fere. Certis tamen temporum epochis alligatos fuisse, neque temere in anteriora euagari solitos, argumento est, quod ijdem menses semper aestiui fuerunt, vt Hecatombaeon, Metagitnion, Boedromion: ijdem etiam semper verni, Munychion, Thargelion, Scirrhophorion. Idem de alijs censendum. Ex Aristotele quoque & Theophrasto discimus certis mensibus suas conuersiones anni attributas fuisse, vt κΣπὰς θεριναὶ Hecatombaeoni: χεμεριναὶ Posideoni. Quod non fieret nisi vnico intercalationis praesidio, & praeterea certis annorum periodis. Periodum enim eam in hoc negotio vocamus, per quam rationes Solis & Lunae pariant, & quae, vt ita dicam, vtranque paginam facit, vt in periodo Calippica rationes Solis cum Lunaribus aequantur. Aut sane periodus ea est, quae nihil reliquum de ratiuncula facit: vt in ratione bisexti fit. Nam tum nihil de quadrantibus diei relinquitur. Propterea quadriennium bisexti Iuliani est periodus rationis Solaris. Quae vero, & cuiusmodi fuerit Graecorum periodus, & quot annorum, operaepretium fuerit scire, siquidem veram huius praestantissimae rei doctrinam consequi volumus. Et sane si qua fuit periodus, quae anni Graeci fines tueretur, vt sane aliquam fuisse necessario statuendum est, aut Tetraeteris fuit, qualis Olympica, aut nulla. Quae enim ratio fuerit Olympici quadriennij, si in ea nulla temporum ἀποκατάστασις fieret, non video, praesertim, cum annus ille Graecorum Solaris non esset, neque in quadriennij legem cogeretur, nisi ita ratione periodici temporis postulante. Sed initium & caput Olympiadis consideremus. Facile finem assequemur. Eius mensis primus habebat nouilunium verum: & in quintadecima eiusdem, confecto plenilunio, Olympicum ludicrum peragebatur.","prev":{"citation":"De emendatione temporum 15","label":"NORE GRAECORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/15"},"next":{"citation":"De emendatione temporum 16.5-6","label":"16.5 to 16.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/16.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/16.5"},"credit":{"text":"Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum","quality":"ocr"}}