{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De emendatione temporum 16.5-6","citation":"Scaliger, De emendatione temporum 16.5-6","ref":"16.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/16.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/16.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/16.5.md","author":{"name":"Scaliger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger"},"work":{"title":"De emendatione temporum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum","urn":null},"verse":false,"words":190,"text":"Hoc nos docet Pindarus in Olympijs: ἡ δη γὰρρ ἀὐτε Πατρὶ μὲν βωμῶν ἀγισθέντων Διγόμηνις ὅλον χρυταρματος Ἐσπερας ὀφθαλμα ἀντέφλεξε μὴνα. Ibi scholion vetus: ἐπεὶ ἐν τῇ πὸμσελήνῳ ὁ ὀλυμπιακὸς ἀγὼν ἄγεται, καὶ τῇ ἐκκαιδεκάτῃ τῆς σελήνης ἄγεται κρίσις. Manifesto declarat caput Olympiadis in verum nouilunium incurrere, & ex omnibus mensibus, quos τριακονθημέροις fuisse iam docuimus, vnicum primum merum Lunarem fuisse. Reliquos Lunares esse non potuisse, palam est, cum pleni omnes fuerint: Lunares vero sunt alternis pleni, & caui. Inuestiganda igitur ratio & methodus, qua quadraginta octo mensibus vertentibus, qui omnes pleni essent, caput quadragesimi noni in nouilunium incideret. Sciendum igitur Cleostratum Tenedium, qui primus Fastos Graecorum correxit, mensem Lunarem definiuisse dierum viginti nouem, cum semisse, & scrupulorum horae triginta, vt alibi clarius suo loco explicabitur. Ergo annus Lunaris ex duodecim huiusmodi mensibus compositus erit dierum 354, horarum sex. Quatuor anni fiunt dies 1417. & vno emboDe emendat. temporum lib. I. A embolimo mense accedente, fiunt omnes dies 1447. Porro quadraginta octo menses Graeci, hoc est anni quatuor, fiunt dies 1440. Differentia, dies septem, quibus rationes Lunae excedunt annos Graecos Tetraeteride vertente. Quid igitur fiet illis septem diebus otiosis? an in exitu tetraeteridis intercalabuntur? Minime.","prev":{"citation":"De emendatione temporum 16.1-4","label":"16.1 to 16.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/16.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/16.1"},"next":{"citation":"De emendatione temporum 17.1-4","label":"17.1 to 17.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/17.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/17.1"},"credit":{"text":"Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum","quality":"ocr"}}