{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De emendatione temporum 17.1-4","citation":"Scaliger, De emendatione temporum 17.1-4","ref":"17.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/17.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/17.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/17.1.md","author":{"name":"Scaliger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger"},"work":{"title":"De emendatione temporum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum","urn":null},"verse":false,"words":338,"text":"Sed conditor Tetraeteridis Graecae duos dies fine annorum singulorum appendices reliquit, qui in quatuor annis octo facti extra numerum mensium erant, & tetraeteridem cum Lunae rationibus congruentem efficiebant. Sed tamen illi dies adiectitij in tetraeteride Attica otiosi non erant. Decem enim tribus Attica habebat, quae φυλαὶ dicuntur: ex quibus οἱ πεντα κόσιοι quotannis creabantur, quinquaginta nempe ex vna quaque tribu. Singuli vero quinquaginta ex illis Quingentis per circuitum diem vnum imperabant, ita vt summa res ad eos deferretur. Ita fiebat, vt singuli quinquaginta anno vertente XXXVIdies imperarent. Hi dies dicebantur πρυτανεια illius, & illius Tribus siue φυλῆς. Harpocratio: ἔστι δὲ Σριθμὸς ἡ μερῶν ἡ πρυτὸνεία ἡ τοι τριάκοντα ἐξ, ἢ τριάκοκτα πέντε. καὶ ἐκάστη φυλὴ πρυτὸρεύει. διείλεκται δὲ περὶτούτων Ἀριστοτέλης ἐν τῇ Αθηνατων πολιτείᾳ. Quod vero ait etiam XXXV dies dici πρυτόμείαν, id infra explicatur. Quot igitur erant φυλαὶ, toties XXXVI imperabant. Erant autem decem. Ergo decies triginta sex dies imperabant, qui est modus anni terrae Atticae, atque adeo totius Graeciae. Illi vero dies duo in calcem anni reiecti dicebantur ἀπερβαινουσαι, vel ἀπερβάλλουσαι ἡμέ ραι: in quos etiam comitia creandorum magistratuum differebantur. Itaque eo nomine illud biduum vocabatur ἀρχαιρεσιαι, vel ἄναρχοι ἡμέραι: quia scilicet per illud biduum Attica esset sine legitimis magistratibus. Atqui videmur nostri obliti. Binos enim dies contulimus in exitum anni, qui in fine Tetraeteridis fiunt octo: cum tamen dixerimus excessum Lunae supra annum Atticum dierum septem duntaxat. Vnus igitur dies abundat non quidem Lunae supra annum, sed anni supra Lunam. Huic rei remedium excogitatum esse respondemus τὴν ἐξαίρεσιν, quae quidem non fiebat in illis bidui appendicibus, quos dies Comitiales vocatos esse diximus, sed in alio mense. Propterea dies, qui eximebatur, vocatus ὀξαιρέσιμος ἡμὲρα. Cicero in Verrem: Est consuetudo Siculorum, caeterorumque Graecorum, quod suos dies mensesque congruere volunt cum Solis Lunaeque rationibus, vt nonnunquam, siquid discrepet, eximant vnum aliquem diem, aut summum, biduum ex mense, quos illi exaeresimos dies nominant. item nonnunquam vno die longiorem mensem faciunt, aut biduo. Haec Marcus Tullius. quae tum demum locum habent, si ἐξαίρεσις fit in mense eodem, qui habet biduum illud adiectitium.","prev":{"citation":"De emendatione temporum 16.5-6","label":"16.5 to 16.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/16.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/16.5"},"next":{"citation":"De emendatione temporum 17.5-6","label":"17.5 to 17.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/17.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/17.5"},"credit":{"text":"Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum","quality":"ocr"}}