{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De emendatione temporum 192.1-4","citation":"Scaliger, De emendatione temporum 192.1-4","ref":"192.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/192.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/192.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/192.1.md","author":{"name":"Scaliger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger"},"work":{"title":"De emendatione temporum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum","urn":null},"verse":false,"words":346,"text":"Anno Nabonassari sequente, Tropico autem ineunte 3616, Iudaico 3614 currente, aequinoctium vernum ab eodem summo viro obseruatum Mechir 27, Martij 24, feria quarta. Est annus 376 periodi magnae. e cuius regionecharacter est feria quarta. vt nihil amplius quaerendum sit. Adeo constat sibi methodus nostra. Anno Philadelphi 13, Nabonassari 476, Athyr 21, Sol erat in 24 gradu Capricorni fere. quod tempus respondet 18 lanuarij. Ergo initium Capricorni 26 Decebris, feria quarta, cyclo Solis 17, anno Iudaico currente 3488, Tropicos 3489, qui est 249 periodi. cuius character feria prima, 25 Martij. In Laterculo feria ἄγγωνος quarta, vt propositum fuit. Quare si autores eam fidem praestarent, quam promittit haec methodus, nunquam variarent eorum exempla. Nunc cum ipsi negligenter obseruationes suas aut instituerint, aut tradiderint, hinc fit, vt aliquando non solum diligentiam eorum, sed & fidem desideremus. Nam anno sequenti Tropico, qui erat 250 Periodi, & idem 476 Nabonassari, obseruatus est medius motus Solis Mesori 18 ineunte in 17 Librae. Tempus XTI Octobris. Ergo initium Librae 26 Septembris. Atqui huius anni Tropici character est feria secunda. Idcirco character ζυγῶνος fuerit feria VII, vt docet ratio Laterculi. Itaque in 28 Septembris statuendam neomeniam ζυγωνος, palam est: quanquam scio, si Indices Alfonsinos in consilium adhibeas, idem reperias. Sed nos scimus secundum illos Indices, arcum ab Arietis initio, ad initium Librae esse breuiorem iusto biduo. quod non sine causa dicimus, qui eos diligenter cum aliorum tam veterum, quam recentiorum rationibus contulimus. Anno Nabonassari 845, Mechir XV, sequente XVI, coniunctio Lunae cum Spica a Menalao obseruata, Sole 20 gradum Capricorni obtinente. quod tempus cadit in XI Ianuarij. Itaque initium Capricorni 23 Decembris, feria vii, cyclo Solis 22. erat annus Iudaicus currens 3857, Tropicus 3858, qui est 618 periodi vi. Neomenia κρινος feria quarta, a latere dextro magnae Tabulae: & neomenia αγῶνος feria VII in Laterculo. Ptolemaeus obseruauit aequinoctium vernum anno 887a Nabonassaro, Pachon 7. hoc est 22 Martij feria secunda, cyclo Solis nono. Erat annus Tropicus XIII periodi VII. cuius neomenia feria prima, 2i Martij. neque propterea dissentit a Ptolemaeo. Erat enim annus incidens in bisextum Iulianum: in quo semper annus Tropicus anteuertit diem in anno Iuliano.","prev":{"citation":"De emendatione temporum 191","label":"CAELESTI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/191","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/191"},"next":{"citation":"De emendatione temporum 192.5-6","label":"192.5 to 192.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/192.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/192.5"},"credit":{"text":"Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum","quality":"ocr"}}