{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De emendatione temporum 192.5-6","citation":"Scaliger, De emendatione temporum 192.5-6","ref":"192.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/192.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/192.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/192.5.md","author":{"name":"Scaliger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger"},"work":{"title":"De emendatione temporum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum","urn":null},"verse":false,"words":197,"text":"Atqui anno antecedente, qui erat XII periodi, neomenia κριδνος fuit feria VIT, cyclo Solis VITi, in XXII Martij. & anno XIIII, itidem feria ini, in eadem 22 Martii, cyclo Solis X. Quare recte nobis cum Ptolemaeo congruit. De obseruatione vero autumni Ptolemaica, satis disputatum est supra, cum ostendimus inter obseruationem Ptolemaei & Hipparchi in 285 annis differentiam esse paulo maiorem quam semissem diei, cum tamen in 270 annis προέμπτωσις fiat bidui, & horarum duarum. Denique aequinoctium autumnale obseruatum a Muhamede Albatehi Aractensi, anno a morte Alexandri 1206: Ailkarnain 1194, a Christo secundum Dionysium, 882, Elul 19, hoc est 19 Septembris, feria 4: anno Tropico 107 periodi octauae. Cuius character feria vi in Tabula, & in Laterculo, ζυγωινος neoDe emendat. temporum lib. IIII. neomenia, feria quarta. Vides quot exemplis, ijsdemque idoneis huius anni descriptio confirmata. quam vtinam sequi vellent principes & summi monarchae, & aliquam rationem emendationis temporum inire, cum haec Iuliana multum a vera forma desciuerit. Quisquis fuerit ille princeps, qui primus anni labantis statum erigere occupabit, incredibile quanto beneficio posteritatem sibi demerebit. Sed facilius est haec proponere, quam persuadere: petere, quam impetrare. Nos interea censemus nobis saltem impune licere indicare non solum, qua male est anno, sed etiam qua ei medicina fiat.","prev":{"citation":"De emendatione temporum 192.1-4","label":"192.1 to 192.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/192.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/192.1"},"next":{"citation":"De emendatione temporum 193","label":"CAELESTI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/193","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/193"},"credit":{"text":"Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum","quality":"ocr"}}