{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De emendatione temporum 199.1-4","citation":"Scaliger, De emendatione temporum 199.1-4","ref":"199.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/199.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/199.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/199.1.md","author":{"name":"Scaliger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger"},"work":{"title":"De emendatione temporum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum","urn":null},"verse":false,"words":353,"text":"tum interualli ponit, quantum est a neomenia Tisri ad neomeniam Nisan, quod est dimidium anni Lunaris: tamen ipsius anni Solaris sui initium ab aequinoctio verno instituerunt, & feriam, qua luminare vtrunque conditum scribit Moses, non in Tisri, sed in Nisan posuerunt. Anni enim duces sunt Sol & Luna. -labentem caelo quae ducitis annum, inquit Poeta de vtroque Sidere loquens. Itaque non ab ea die, qua mundus conditus est, annum instituerunt, sed ab ea, qua anni duces a Deo creati: a quarta scilicet. Itaque necesse est, vt & coitus luminarium, & aequinoctium, & feria quarta in vnam diem competant. Haec tria coniuncta vt inuenirent, eos multum sudasse necesse est. Non enim sine magno & improbo labore ratio huius temporis iniri potuit. Et sane nescio vtrum mirabilior eorum diligentia, an iucundior eius rei cognitio fuerit. Scimus periodum magnam anni Tropici esse annorum 648: & primae periodi Tropicae annum primum incurrere in xxi Aprilis, vbi aequinoctium fuit, feria prima. Anno tertio post incipit primus Nisan Iudaicus, feria quarta, hora sexta post meridiem aequinoctij. Ego aio antea nunquam aequinoctium, feriam quartam, & coniunctionem, vel potius φάσιν ludaicam luminarium in vnum conuenisse. Quae res notatu dignissima est. Nam primus annus, quo caepit aequinoctium confici in 21 Aprilis, anno bisextili Tropico, is est annus 621 periodi magnae caelestis, Iudaici autem cycli magni 217, octauus cycli parui, vt Iudaei loquuntur. Itaque anno eiusdem periodi caelestis 632, cycli magni Iudaici 229, qui erat primus cycli parui, Tisri Iudaicus incidit in feriam septimam, vt habes in cyclo magno Iudaico à noC bis libro secundo descripto. Proinde Nisan fuit feria secunda. Vides, à quo tempore aequinoctium caepit confici in 21 Aprilis, nondum feriam quartam, aequinoctium & φάσιν Iudaicam in vnum conuenisse, a 632 anno magnae periodi caelestis, & 229 magni cycli Lunaris, ad 3 annum sequentis periodi caelestis, & primum magni cycli Iudaici, in quo Tisri fuit feria secunda, & Nisan feria i1II. Haec est ratio, quare hinc periodum suam ordiuntur Iudaei, quod scilicet omnium retro temporum subductis rationibus nunquam aequinoctium, Φάσις, & feria quarta in vnum conuenire deprehensa erant hactenus. Tisri antecedens illius anni incidit in annum periodi Iulianae 954. Nisan ergo primus Iudaicus incurrit in annum 955 eiusdem periodi, cyclo Lunae quinto, Solis tertio.","prev":{"citation":"De emendatione temporum 198-2","label":"DE MVNDI CONDITV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/198-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/198-2"},"next":{"citation":"De emendatione temporum 199.5-6","label":"199.5 to 199.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/199.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/199.5"},"credit":{"text":"Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum","quality":"ocr"}}