{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De emendatione temporum 201","citation":"Scaliger, De emendatione temporum 201","ref":"201","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/201","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/201","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/201.md","author":{"name":"Scaliger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger"},"work":{"title":"De emendatione temporum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum","urn":null},"verse":false,"words":468,"text":"Remanent anni 188, qui de quantitate vnius periodi Tropicae deducti relinquunt annos praeteritos 460. & 461 est annus primus Mundi. Consule Tabulam magnae periodi caelestis. E regione anni 461 est feria V. Cum cyclus Solis fuerit nonus, & litera Dominicalis C: ergo feria quinta est G, in 22 Aprilis, in meridie eius diei, astronomice, Iudaice autem a mpa, hoc est a mane eius diei. Porro aufer differentiam periodi Iulianae & Iudaicae, 189 a magno cyclo Lunari Iudaico, hoc est annis 247. Remanent anni 58. Diximus post 247 annos, omnes neomenias, & ferias in orbem redire: qui tamen ordo post aliquot magnos cyclos turbari solet. Constat tamen, qualis fuerit primus cyclus magnus periodi Iudaicae, talem esse eum, qui fingendus est ante hunc. Tisri igitur primus Iudaicus fuit 2. 5. 204. 20 autem 4. 21. 799. Deinde 39 fuit 7. 14. 314. Quarto 58, fuit, 3. 5. 909. Quod si Tisri fuit feria tertia, & Nisan igitur caepit feria quinta. Ergo 58 annus cycli magni, qui antecessit cyclum magnum Iudaicum, habuit Nisan in feria V, litera G, Aprilis xxii, hoc est in 29y quod secutum est meridiem 21 Aprilis. Et in sequenti opa, quod secutum est eam noctem, duodecim horis aequinoctialibus exactis, caepit annus Tropicus Hebraicus, Sole oriente. Si φάαις Iudaica fuit feria quinta: ergo coitus iuminarium fuit feria quarta, in qua ipsa luminaria creata. Quare multum falluntur conditores cycli Iudaici, qui Φάοιν statuerint feria quarta, quasi in eadem die & coitus luminarium, & φάσις esse possit. Scio, quid dicant scioli, aliquando id posse accidere. Sed aliud est: cum Iudaica φάσις excedat synodum Lunarem biduo vt plurimum. Cum igitur nulla affectata nouitate, nulla mutatione inducta, annis a Mose praescriptis & aequinoctium & φάσις, & coitus luminarium conueniat: praeterea contextus annorum etiam testimoniis Ptolemaei, & motuum caelestium obseruationibus confirmetur: non dicam nihil dubij in annis mundi reliquum esse, sed hoc certissime affirmare possum nullam methodum eruendae veritatis in hoc negotio certiorem esse hac, neque fidelius ab vllo tradi posse, quam a nobis tractata est. Primus dies Hexaemeri feria prima, in XVIII Aprilis. VI, quo creatus homo, XXIII Aprilis. Primum Sabbatum XXIIII Aprilis, litera B, cyclo Solis Iuliano IX. Anno praeterito, qui putabatura Christo, 1581, Aprilis quinta, fuit prima φάσις cycli 292 a mundi conditu, qui erat annus 5530 incipiens. Denique annus quintus cycli Dionysiaci Paschalis est primus cycli mundi. DE DILVVIO. NDVBITATA a mundi conditu non solum anni, sed etiam diei epocha deprehensa, in reliquis minus laborabimus. Huic enim Rgg. e rei satis cauit prouidentia Mosis magni, qui interuallum a primordiis rerum ad Diluuij exitum, ponit annos 1656: ita vt annus Diluuij sit 1656 a mundo. 1657 autem sit is, in quo Noah Patriarcha Soteria Deo Opt. Max. immolauit. Aufer differentiam Iudaicam ab annis 1656. Remanet annus Iudaicus 1467, in quem incidit Diluuium. Porro is erat annus aequabilis 1467, cuius Thoth caepit anno Iudaico antecedente, feria tertia, cyclo Solis 12, Martij 20.","prev":{"citation":"De emendatione temporum 200.5-6","label":"200.5 to 200.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/200.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/200.5"},"next":{"citation":"De emendatione temporum 202.1-3","label":"202.1 to 202.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/202.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/202.1"},"credit":{"text":"Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum","quality":"ocr"}}