{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De emendatione temporum 209.1-4","citation":"Scaliger, De emendatione temporum 209.1-4","ref":"209.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/209.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/209.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/209.1.md","author":{"name":"Scaliger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger"},"work":{"title":"De emendatione temporum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum","urn":null},"verse":false,"words":355,"text":"Duodecima ergo, aut tertiadecima Tamuz primum ludicrum Olympiadicum ab Iphito Praxonidae, vel Aemonis filio celebratum. Rursus is erat annus aequabilis 2986. Thoth V Martij, feria TIi. Tybi 3 Iulij. cuius 21 Olympicum ludicrum celebratum. Cadit autem in annum periodi Iulianae 3938. Quod vero cyclus Dionysij quintus sit character primae Olympiadis, colligitur non solum ex defectionibus Solis a Thucydide, Xenophonte, & alijs notatis, sed etiam expeditiore ratiocinio ex Censorino, qui anno Iphiti 1014, hoc est Olympiadis 254 secundo scribebat aureolum libellum de Die natali. Is autem annus, eodem teste, erat 986 a Nabonassaro. Cuius Thoth caepit ex a. d. VII Kal. Iul. feria secunda, cyclo Lunae vndecimo. Coniunctio luminarium XXIX Iunij, Thoth V. Quod si 1014 annus Iphiti est vndecimus cycli Dionysiani: sine vllo dubio primus annus fuit quintus eiusdem cycli. Itaque quatuor adiicienda annis Iphiti, vt habeas cyclum Lunae initio anni Olympiadici. Adiectis ergo quatuor ad 1014, & abiectis 19, relinquitur cyclus vndecimus, qualem reperimus in annis Nabonassari. Rursus Darius vltimus victus est ab Alexandro, anno secundo Olympiadis 112, vndecim diebus post defectionem Lunae, quae incurrit in 21 noctem Septembris. Fuit ergo cyclus Lunae XIII. & consequenter si annus Iphiti 446 habuit cyclum XIII, primus igitur habuit V. Adiectis enim 4 ad 446, & toto per 19 diuiso relinquitur annus XIII. Annus Olympiadis 114, in quo obiit Alexander Magnus, erat primus cycli, vt nos cum Censorino ostendimus suo loco. Adde 4 ad 453 annum Iphiti, ad quem pertinet obitus Alexandri. Abiectis 19, remanent quinque. Postremo annus primus imperii Claudii est quartus cycli, cuius anno nono Olympias 207 publicis actis notata est, Quinto Verannio, Caio Pompeio Gallo COSS. Annus nonus Claudii habuit cyclum duodecimum, siquidem primus habuit quartum. Adde quatuor ad annos Iphiti 825. Abiice 19. Relinquitur cyclus XII. Non dubium igitur primum annum Olympiadum in quintum cycli Dionysiani incurrere. Quod eo magis dico, quia in ea re insigniter a quibusdam Astronomis magni nominis peccatum: praeterea propter κατάχρησιν, quae apud inferioris vetustatis scriptores inuenitur, post tempora Diocletiani, qui semper quadriennium Iulianum Olympiadem, & annum Bisexti, annum primum Olympiadis vocant. Hoc & eruditissimo cuique imponere potest. Constantius cognomine Chlorus, Constantini Ma gni pater decessit in Britanniis anno vltimo Olympiadis Iphiteae 271 Iulii XXV.","prev":{"citation":"De emendatione temporum 208-2","label":"DE INITIO OLYMPIADVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/208-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/208-2"},"next":{"citation":"De emendatione temporum 209.5-6","label":"209.5 to 209.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/209.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/209.5"},"credit":{"text":"Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum","quality":"ocr"}}