{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De emendatione temporum 212","citation":"Scaliger, De emendatione temporum 212","ref":"212","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/212","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/212","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/212.md","author":{"name":"Scaliger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger"},"work":{"title":"De emendatione temporum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum","urn":null},"verse":false,"words":231,"text":"Nomina vero Planetarum sunt characteres Hebdomadis: hoc est feria Kalendarum lanuarij. Vult enim δύώνυμος scriptor eum annum fuisse cycli Solaris sextum. Vnde sequitur, vt A, qui est character Kal. Ianuarij, sit feria secunda, quae dicitur dies Lunae. Secundo anno cyclus Solis septimus, & A feria tertia in Kal. Ianuarijs, quae dies dicata Marti. Tertio anno cyclus Solis VIII. Litera A, est feria quarta, dicata Mercurio. Sequitur spatiolum, & Consules rubrica distincti. Ea est nota Bisexti, quem primum annum Olympiadis Ausonius, Socrates, & omnes aequales eorum temporum vocabant. Nam erat cyclus Solis IX, litera dominicalis prior D. Kal. Ianuarij feria V, dicata Ioui. Bisextum celebratum proximo Februario. Anno sequenti, quo erant COSS. Valerius & Tubertus, cyclus Solis X. feria lanuarij vii dicata Saturno. Anno Publicolae ITICOS. & Tricipitini, cyclus Solis xi. Litera Dominicalis A, feria scilicet Kal. Ianuarij, dicata Soli. Anno sequenti, cyclo Solis XIi perperam Veneri feria tribuitur, non ab autore, sed a negligente Librario, cum scribendum esset Luna. Ex quibus vides, non solum quaterna paria Consulum disponi solita, sed etiam quatuor illos annos Olympiadem vocari, cum essent anni Tetraeteridis Iulianae non Olympicae. In eadem sententia fuit Diodorus Siculus: ἡ δʼ ὀλυμπιαὶ πληροῦται κατὰ τέτταρας χρόνοις. ἔστι δὲ ὅπρ Pωματοι καλοῦσι Bίσεξτον. Si dixisset tantum Olympiadem vocari πληροόσθαι κατὰ τέτταρας χρόνοις, satis erat. nunc cum dicit Biσεξτον καλεαθαι à Romanis, nimium est. Primus enim annus Olympiadis incipit in eo anno Iuliano, qui secundus est a Bisexto.","prev":{"citation":"De emendatione temporum 211","label":"DE INITIO OLYMPIADVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/211","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/211"},"next":{"citation":"De emendatione temporum 212-2","label":"DE PRIMIS PALILIBVS VRBIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/212-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/212-2"},"credit":{"text":"Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum","quality":"ocr"}}