{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De emendatione temporum 215","citation":"Scaliger, De emendatione temporum 215","ref":"215","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/215","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/215","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/215.md","author":{"name":"Scaliger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger"},"work":{"title":"De emendatione temporum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum","urn":null},"verse":false,"words":248,"text":"Nabo-nasar est DNI23. At Salman-asar, est τουργυ, nulla sane cognatione alterius parte nominis, quae Latinis & Graecis literis videtur eadem, & errorem horum duorum regum confundendorum peperit. Alterum, quod falso colligunt Salmanasar fuisse Regem Babyloniae ex secundo Regum, cap. XVII. vbi scribitur, regem Assyriae ex Babylonia colonias in Samariam deduxisse. Nos vero dicimus aliud esse ex Babylonia deducere colonias, aliud ex vrbe Babylone. Nam potuit partem quandam Babyloniae obtinere Salmanasar, cum tamen Babylonis rex non esset. Sed vno solidissimo argumento illa omnia euerti possunt. Merodac, siue Mardokenpad caepit imperare Babylone anno periodi Iulianae 3993, qui erat sextus annus Ezekiae Regis Iuda. quo tempore capta Samaria a Salmanasare. Ergo secundum horum sententiam necesse erat hos tres, Nabonasar, Salmanasar, & Merodac vnum, eundemque Regem fuisse. Vides absurditatem manifestam. Quod autem Alfonsini Nabuchodonosor & Nabonasar eundem faciant, non ab eis natus est error, sed ab Arabibus ad illos propagatus. Nam & in Albatenio Nabonasar Ptolemaei semper vocatur Nabuchodonosor, item in veteri Latina Almageste Ptolemaei, cuius in peruetusto codice ita scriptum extat: Liber hic praecepto Maimonis Regis Arabum, qui regnauit in Baldach, ab Alhazer filio Iosephi filij Maire Arithmetici, & Serigo filio Elbe Christiano, in anno TII, & CT sectae Saracenorum translatus est. Ex quibus vetustatem illius Arabicae translationis perspicere licet. Nam neomenia Muharam illius anni 212, incidit in annum Christi vulgarem 827 Aprilis secunda, cyclo Solis 24, feria tertia. Quare ea editio obseruationibus Albateni antiquior est annis plusquam quinquaginta, qui ab illa translatione didicit Nabonasar Nabuchodonosor vocare: vt interea ab Alfonsinis, quibus plurimum debemus, culpam amoliamur.","prev":{"citation":"De emendatione temporum 214-2","label":"DE PRIMO THOTH NABONASSARI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/214-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/214-2"},"next":{"citation":"De emendatione temporum 215-2","label":"DE INITIO MERODAC SIVE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/215-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/215-2"},"credit":{"text":"Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum","quality":"ocr"}}