{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De emendatione temporum 218-2","citation":"Scaliger, De emendatione temporum 218-2","ref":"218-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/218-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/218-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/218-2.md","author":{"name":"Scaliger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger"},"work":{"title":"De emendatione temporum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum","urn":null},"verse":false,"words":275,"text":"DE INITIO NABVCHODONOSORI. Abuchodonosor, cuius Strabo ex Megasthene meminit libro XV, & Berosus Chaldaeus apud Iosephum, & Eusebium, patri Nabopollasaro in imperio successit. Patri autem 21 anni attribuuntur a Beroso Chaldaeo. non enim intelligo Berosum commentitium Annij. sed diserte refragatur Ezekiel Propheta, qui biennio minus tempus illius regni facit. Nam 26 annus Nabopollasari est primus capti loiachin Regis, vt initio prophetiae Ezekielis diserte exponitur, anno periodi Iulianae 4114. Annus autem capti loiachin est octauus Nabuchodonosori. Itaque octo anni retro a 4114 retexti desinunt in initium regis Nabuchodonosori, anno 4107. Rursus 19 anni a 4089 continuati desinunt in eundem annum 4107, initium Nabuchodonosori, qui est Iudaicae periodi 3153. Ergo 19 tantum annos imperauerit Nabopollasar. Huius Regis nomen habet vltimum membrum idem cum vltimo nominis paterni, & dupliciter in scriptura inuenitur, cum possit etiam tripliciter. v5N779123, Nebo-chad- netzar. ηηN7I23, Nebo-chad-retzar. Potest & 7ηn772123, Nebo-chad-letzar. Nam N, L, & R, confundunt Chaldaei. Netzar, Retzar. Labonitus, Nabonidus. Neque solum Ναβουδονόσορος dicitur, sed & Ναβουχοδρόσορος Megastheni Persae, cuius nomen ridicule Annius in Metasthenem deprauauit, tanta inscitia antiquitatis, & linguae Graecae, in qua nullum tale nomen est: quanta impudentia fabulas suas, & reges commentitios Persidis sub eius nomine publicauit. DE ANNO CAPTI IECHONIAE. Echonias, qui & loiachin, traductus est Babylonem anno 26 Nabopollasar Regis, vt autor est Ezekiel Propheta, cap. primo, commate secundo, qui erat annus a Nabonassaro 148, periodi IuGlianae 4114, Iudaicae 3160, diebus circiter Li ante neomeniam Tisri anni 3161. In captiuis fuit Ezekiel. Rex vero cum proceribus Babylonem traductus est: Ezekiel cum plebe in partes Chaborrae fluuij, quem Ezekiel ipse CHOBAR vocat. Straboni, & Ptolemaeo χαβόρῥας dicitur, qui non bene, meo iudicio, De emendat. temporum lib. V. iudicio, Chaborran a fluuio regio distinguunt.","prev":{"citation":"De emendatione temporum 218","label":"REGIS IVDAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/218","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/218"},"next":{"citation":"De emendatione temporum 219","label":"DE INITIO NABVCHODONOSORI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/219","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/219"},"credit":{"text":"Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum","quality":"ocr"}}