{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De emendatione temporum 219","citation":"Scaliger, De emendatione temporum 219","ref":"219","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/219","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/219","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/219.md","author":{"name":"Scaliger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger"},"work":{"title":"De emendatione temporum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum","urn":null},"verse":false,"words":114,"text":"Nam quod διώρυξ Euphratis diducta est iussu regis cuiusdam Babylonij, inde Nehar malca dictum fuit ramentum illud Euphratis Ammiano, & Plinio. A praefecto autem Chobare, qui iussu Regis diduxit, dictum illud flumen Chobar, vel Chabor. Plinius: Sunt, qui tradunt Euphraten Chobaris Praefecti opere diductum, vbi eum diximus findi, ne praecipiti cursu Babyloniam infestaret: ab Assyrijs vero vniuersis appellatum Armalcar, quod significat regium flumen. Sed in Plinio corrigendum Neharmalcha. NↃγpnnι. Non igitur distinguitur ποταμὸς βασιλικὸς Strabonis ac Ptolemaei a Chobar Ezekielis. Est & ἀβόῤῥας eisdem autoribus, qui Aborra dicitur Marcellino. sed non est χαβόῤῥας. Sane negari non potest Regium flumen Plinij esse Chobar Ezekielis. Fuit & Chobar praefectus temporibus Alexandri. Sed iste noster multis saeculis ante eum fuit.","prev":{"citation":"De emendatione temporum 218-2","label":"DE INITIO NABVCHODONOSORI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/218-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/218-2"},"next":{"citation":"De emendatione temporum 219-2","label":"DE ANNO CAPTI SEDEKIAE, ET","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/219-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/219-2"},"credit":{"text":"Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum","quality":"ocr"}}