{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De emendatione temporum 219-2","citation":"Scaliger, De emendatione temporum 219-2","ref":"219-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/219-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/219-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/219-2.md","author":{"name":"Scaliger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger"},"work":{"title":"De emendatione temporum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum","urn":null},"verse":false,"words":328,"text":"DE ANNO CAPTI SEDEKIAE, ET TEMPLI DELETI. NNVS capti lechoniae confirmatur epocha Nabopollasari, quae ex obseruationibus astronomicis apud Ptolemaeum immutabilis est. Anno vero immutabili capti lechoniae confirmatur rursus annus capti Sedekiae. Erat enim vndecimus à capto lechonia. Quare omnino fuerit annus periodi Iulianae 4124: Iudaicae 3171. Quod licet satis constet per interuallum capti lechoniae, ac per annos Nabuchodonosori, tamen insigni Charactere notatus est anni Sabbatici, autore Ieremia propheta, capite 34. Vbi diserte docetur primum libertatem publicatam suasu Ieremiae, & seruos manumissos: quos paulo post in seruitutem retraxerunt. Quare statim Nabuchodonosore ex vicinarum vrbium expugnatione reuerso capta sunt Hierosolyma eodem anno Sabbatico, vltimo Olympiadis 47: Nabonassari 159, mense 18 postquam obsessa sunt. ἐπαγόμεναι Nabonassari 13 lanuarij, feria 3. qui erat mensis tertius Hebraicus. Quod si ad rationem Lunarem tempus reuocetur, Tisri illius anni fuit 1. 5. 315. feria secunda, Septembris 22, cyclo Solis octauo, anno decimoseptimo cycli embolimaeo, defectiuo. Adar posterior 17Martij, feria quarta, Nisan feria V. Aprilis XV. Mensis quartus Tamuz 12 Iulj. Mensis Ab feria IIII, Aug. xI. Sed nondum formam anni Lunaris Chaldaici acceperant, quae hodie apud illos in vsu mansit. Iam licet intueri, quam apte cohaereant interualla ab Exodo, ad casum Sedekiae. Nam scriptura diserte a migratis finibus Aegypti, ad fundamenta, ponit annos 480. Hinc ad casum Sedekiae, annos 427, qui cum tribus Solomonis antecedentibus confiunt 430, vt ex Ezekiele notum est. 427ad 480 adiecta fiunt 907. Exodus incurrit in annum periodi Iulianae 3218: casus vero Sedekiae in 4125. Aufer minorem à maiore. Reliquum 907. Quia vero anno Sabbatico currente contigit excidium templi, hinc potest colligi, quotae hebdomadi & quoto Iubileo id tempus competat, si nimirum 2310 annum primum γεωργίας Iudaicum ab anno capti Sedekiae 3171 abieceris. Remanent anni 861: qui per 49 diuisi relinquunt annos 28 de Iubileo 18 iam currente. Quare quarta septimana exacta Iubilei xviii captus est Sedekias. Hallucinantur vero Iudaei, vt in omnibus fere, qui ex 40 Ezekielis hariolantur 14 tantum annos illi Iubileo defuisse complendo. Nam 21 desunt, vt ex logistica paret.","prev":{"citation":"De emendatione temporum 219","label":"DE INITIO NABVCHODONOSORI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/219","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/219"},"next":{"citation":"De emendatione temporum 220","label":"DE ANNO CAPTI SEDEKIAE, ET","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/220","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/220"},"credit":{"text":"Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum","quality":"ocr"}}