{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De emendatione temporum 226.1-5","citation":"Scaliger, De emendatione temporum 226.1-5","ref":"226.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/226.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/226.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/226.1.md","author":{"name":"Scaliger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger"},"work":{"title":"De emendatione temporum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum","urn":null},"verse":false,"words":337,"text":"DE ANNO PRIMO CALIPPI ET INITIO IMPERI ASIATICI ALEXANDREI. Nitium imperij Asiatici Alexandrei pertinet ad cladem Darij, & praelium ad Gaugamela commissum, anno periodi Iulianae 4383, Fi3 Kal. Octobris. Tunc enim Alexander imperator Asiae salutatus R est ab exercitu. Plutarchus: τοὗτοτῆς μάχης ἐκείνης λαβούσης τπέρας, ἡ μὲν =ρχὴ πδμτάπασιν ἡ Περσῶν ἐδόκει καταλελῦσθαι, βασιλευς δὲ τῆς Ἀσίας Ἀλέξανδρος ἀὐηγορευμὲνος ἔθυς τοἷς θιοῖς μεγαλοπρεπας, καὶ ⟨οἷς φίλοις ἐδωρειτο πλούτοις, καὶ οἱκους, καὶ ἡγεμονίας. φιλοτιμούμδνος δὲ πρὸς τοκς Ἑλλήνας ἔγραψιττὰς τυρανίδας πάσας καταλυθήναι, καὶ πολιτεύειν αὐτονόμους. & quae sequuntur. Ostendunt enim manifesta initia imperij Asiatici Alexandrei. Vndecimo autem die post defectionem Lunae praelium ad Gaugamela commissum scribit idem Plutarchus his verbis: τὴν δὲ μεγάλὴν μάχὴν πρὸς Δαρεῖον ἐὐκ ἐν Ἀρβήλοις, ὡς πρ οἱ πογλοὶ γράφοισιν, ἀλλὰ ἐν Ταυγαμήλοις γενὲσθαι συνέπεσεν. Paulo post: ἡ κὰ οὖὖ σελὴνη τοῦ Βοηδρομιῶνος ἐξξ έλιπεν περὶ τὴν τεν μύστηρίων τῖν Ἀθήνησιν οὐρχὴν. ἐνδεκάτη δὲ ἀπὸ τῆς ἐκλείψιως νυκτὶ τς στρατοπέδων ἐνὄψει γεγονότων &c. Contigit autem ea defectio βοηδρομιωνος εἰκάδι, in qua celebrabantur μυστήρια, & quidem περὶ τὴν οὐρχὴν. Nam Sole occaso inibat dies ciuilis Atticus, & principio illius noctis Mystae properabant ad templum Cereris. Seneca: Et citi tectis properant relictis Attici noctem celebrare Mystae. Praeterea & Plinius narrat eam defectionem simul cum Sole occidente visam in Sicilia. Quod & Abacus astronomicus ostendit. Nam contigit anno Nabonassari 417, Epiphi xi, feria secunda, cyclo Solis XV, Lunae xiii, nocte, quae secuta est diem 20 Septembris, hor. 7. 56' Alexandriae, Syracusis autem in Sicilia, hora 6. 21. Hoc est plane, quod ait Plinius ita scribens: Nobili apud Arbela magni Alexandri victoria Luna defecisse noctis hora secunda prodita est, eademque in Sicilia exoriens. Nimirum vtroque sidere supra terram extante hanc defectionem visam innuit. Latitudinis motus fuit gr. 88. 7. 9'. Anomaliae Lunaris, gr. 193. 57. 39'. Ideo medius motus minor vero gr. 1. 13. Locus medius Solis in gr. 23. 43. 41' Virginis. Medius motus maior vero g. 2. 13. 17'. Distantia mediae oppositionis gr. 3. 26. 17'. Praecessit vera mediam hor. 6. 48. Distantia Lunae Septentrionalis a nodo deferente gr.0. 39. 51'.","prev":{"citation":"De emendatione temporum 225-2","label":"DE LEVCTRICA PVGNA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/225-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/225-2"},"next":{"citation":"De emendatione temporum 226.6-7","label":"226.6 to 226.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/226.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/226.6"},"credit":{"text":"Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum","quality":"ocr"}}