{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De emendatione temporum 23","citation":"Scaliger, De emendatione temporum 23","ref":"23","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/23","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/23.md","author":{"name":"Scaliger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger"},"work":{"title":"De emendatione temporum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum","urn":null},"verse":false,"words":119,"text":"A Pyanepsionis Calippici XVi Octobris. Hecatombaeon autem illius anni caepit XVIIII Iulij. AXVIIII Iulij ad XVI Octobris sunt dies nonaginta. qui constituunt menses Lunares Calippi tres praeteritos, & neomeniam quarti ineuntis. Nam 89 dies sunt menses tres Lunares, quibus adijce neomeniam quarti mensis, fiunt dies 90. Ergo neomenia Pyanepsionis erat quarta a neomenia Hecatombaeonis. Antecedit igitur Maemacterionem Pyanepsio, & Posideonem Maemacterio: Gamelionem Posideo, & Anthesterionem Gamelio. Reliquorum mensium ordo recte seruatur a Gaza. Quare per quadrantes anni ita vt tempora putabant Attici, digerendi sunt menses hoc modo. Male igitur menses autumnales & hiberni a Gaza Laterculum mensium Atdigesti erant. quod in hoc mensium Laterculo ticorum secundum anni quadrantes. perspicere potes. Partibus anni explicatis, superest, vt ad totum ipsum, hoc est, ad annum veniamus.","prev":{"citation":"De emendatione temporum 22","label":"DE PERIODO ATTICA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/22"},"next":{"citation":"De emendatione temporum 23-2","label":"OEPINOI MHNEX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/23-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/23-2"},"credit":{"text":"Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum","quality":"ocr"}}