{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De emendatione temporum 232","citation":"Scaliger, De emendatione temporum 232","ref":"232","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/232","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/232","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/232.md","author":{"name":"Scaliger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger"},"work":{"title":"De emendatione temporum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum","urn":null},"verse":false,"words":210,"text":"Quare annus Indicus 688 est primus annus Hegirae. & anno Dionysiano 1583 absoluto annus Indicus 1678 decurret ad finem. Deerant enim ad perfectionem dies II1I. A quibus aufer differentiam 687. Relinquitur annus Hegirae 991. Et nocte quae sequetur inii diem lanuarij, incipiet 992 Hegirae, 1679 autem Indorum, feria septima, anno Dionysiano 1584. Iuliano 1629. Quare manifestum est a prima neomenia primi anni Iuliani eos annos Lunares putari, atque eos quidem simplices sine embolismo. Sic etiam Antiochenses initium annorum suorum a Kalendis primis Iulianis antiquitus deduxisse & scimus ex Eusebio, & indicabimus suo loco. Quare digna res est, quae studiosorum animos moretur, cum deprehenso Hegirae anno, additis 687, annus Indorum sine vlla dubitatione cum mensibus & diebus notari possit. Praeterea mirum est caput Hegirae cum illorum annis conuenire, vt numero tantum annorum inter se differant Muhamedistae & Indi, non autem mensium ordine. primus enim Hegirae mensis, itidem primus est Indorum, & alij deinceps omnes sibi respondent. Falsum igitur fuerit propter Muhamedis fugam institutum initium annorum Arabicorum a Muharam, cum potius ita postulet series annorum Indicorum. Quod satis mirari non possumus. & fortasse aliquando de hac re amplius opportuno loco disputabitur. Porro facillima est horum annorum methodus, cum ab initio annorum Iulianorum deducatur. Annis enim Iulianis in Arabicos redactis prodit Aera Indorum. de quibus 687 deductis prodit Aera Arabum.","prev":{"citation":"De emendatione temporum 231-2","label":"DE PRIMIS KALENDIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/231-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/231-2"},"next":{"citation":"De emendatione temporum 232-2","label":"DE ANNO CAEDIS CAESARIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/232-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/232-2"},"credit":{"text":"Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum","quality":"ocr"}}