{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De emendatione temporum 235.5-6","citation":"Scaliger, De emendatione temporum 235.5-6","ref":"235.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/235.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/235.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/235.5.md","author":{"name":"Scaliger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger"},"work":{"title":"De emendatione temporum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum","urn":null},"verse":false,"words":163,"text":"Denique cur ex duobus AA singularijs alterum ANNVS, alterum AVGVSTI significat in tribus tantummodo verbis? Ridicula, ridicula, & puerilia sunt ista. Tamen illi viro erudito adeo placuit commentum suum, vt eius rei gratia duntaxat scriptionem illius libelli de anni emendatione suscepisse videatur. Postremo quare AVGVSTI annos interpretatur, quos Hispani semper Iulio Caesari attribuerunt? ὄναιτο τῆς εὑστοχίας. Sciamus igitur ERAM perperam pro AERAM scriptum illo barbaro saeculo. Id probat Nonius Marcellus, qui ab aere deducit. Nam quanuis is Grammaticus AERAE nomen apud Lucillium extare falso putat, tamen rectum & verum est tum etymon ab Aere, tum etiam Aeram numerum significare. Ita enim vsurpat Faustus Reginensis primo de Spiritu sancto: Sacer, inquit, numerus dicimus: quia trecenti in aera siue supputatione signum crucis T &c. Isidorus ex canonibus Euangelicis Graecis Eusebij Caesariensis semper aeras dicit, quod Graecus scriptor ἀριθμοίέ. Per singulos, inquit, Euangelistas numerus quidam capitulis affixus adiacet: quibus numeris subdita est aera quaedam minio notata, quae indicat in quoto canone positus sit numerus, cui subiecta est aera.","prev":{"citation":"De emendatione temporum 235.1-4","label":"235.1 to 235.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/235.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/235.1"},"next":{"citation":"De emendatione temporum 236","label":"DE AERA HISPANICA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/236","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/236"},"credit":{"text":"Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum","quality":"ocr"}}