{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De emendatione temporum 237","citation":"Scaliger, De emendatione temporum 237","ref":"237","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/237","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/237","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/237.md","author":{"name":"Scaliger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger"},"work":{"title":"De emendatione temporum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum","urn":null},"verse":false,"words":304,"text":"XV, initio: (ὰ κ γὰρ ἡ πλεονεξία τοῦ κρατουντος διεφόρει ἐν χρεῖᾳ γενομόνου, τὴνδὲ χῶραν μένειν ἀγεώργηζν τὸ ἐβδοματικὸν ἡνάsκαζεν ἔτος. Circa exitu igitur sexti anni, hoc est, vti diximus, 72 diebus ante neomeniam Tisri anni Sabbatici ineuntis, capta sunt Hierosolyma, anno Iudaicae periodi 3723. Annus proxime sequens 3724, fuit Sabbaticus, M. Vipsanio Agrippa, L. Canidio Gallo COSS. Itaque ratione prioris initij, quod sumitur a Consulatu Caluini, & Pollionis, Herodes dicitur annos tres regnasse. ratione alterius, 34. Nam initium prius cadit circa medium cycli 19. alterum circa medium cycli 3. Quod est tempus triennij solidi. Vtrunque initium comprehenditur vna Olympiade 185. Cuius annus primus incipit cyclo 19, Cn. Domitio Caluino, C. Asinio Pollione COSS. extenditur autem ad cyclum primum. Annus vero quartus eiusdem Olympiadis incipit a cyclo 3, M. Vipsanio Agrippa, L. Canidio Gallo COSS. extenditur autem ad quartum vsque. Praeterea consulatus Agrippae, & Canidij Galli incidit in annum nonum Iulianum. Fuit ergo cyclus Lunae tertius. Quare in libris Originum Iudaicarum losephus scribit Herodem instaurasse templum anno regni sui 18, ratione initij prioris. In libris vero belli Iudaici confert id in XV annum Herodis, respectu scilicet initij alterius. Huic conueniens est, quod idem alibi scribit, Herodem instaurasse ludicrum Olympiadis 192, anno regni sui 28. Ineunte 192 Olympiade init & annus 28 Herodis. Ergo Olympias 185 incipiens incepit simul annum primum Herodis a coss. Caluino, & Pollione. Contra, cum idem losephus scribit annum primum Actiacae victoriae esse Herodis septimum, putat nimirum tempus a captis Hierosolymis. Annus captorum Hierosolymorum caepit cyclo Lunae 3: desinit vero in 4. Initium Actiacae victoriae 719 Nabonassari, cyclo Lunae X. ita a cyclo 3 ad initium victoriae Actiacae sunt anni vertentes VTI. Haec ἀκριβολογεῖσθαι nobis visum est, quod cum ratio annorum Christi ab huius regis annis pendeat, ea res adeo negligenter hactenus a scriptoribus nostris tractata est, vt foedi errores in annis Christi commissi sint.","prev":{"citation":"De emendatione temporum 236-2","label":"DE INITIO HERODIS MAGNI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/236-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/236-2"},"next":{"citation":"De emendatione temporum 237-2","label":"DE ANNO ACTIACAE VICTORIAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/237-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/237-2"},"credit":{"text":"Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum","quality":"ocr"}}