{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De emendatione temporum 238","citation":"Scaliger, De emendatione temporum 238","ref":"238","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/238","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/238","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/238.md","author":{"name":"Scaliger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger"},"work":{"title":"De emendatione temporum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum","urn":null},"verse":false,"words":136,"text":"Adde 7annum ineuntem Herodi. Fit cyclus 10 Lunae, epocha Actiacae victoriae. Rursus idem scriptor ait 14 annos detrahendos ab annis imperij Augusti, vt ij, quos solus imperauit, separentur ab ijs, quos cum Antonio communicauit. Igitur anno XV imperij Augusti & Antonj, Augustus vicit Antonium. Quod verum est. Victus enim Antonius anno Iuliano 16. & ab anno secundo Iuliano, quo interfectus Caesar, Iosephus putat initium imperij Augusti, vt suo loco videbitur. Rursus Chronologus vetus apud Clementem: ἀπὸ τῆς Ἀλεξαίδρου τελευτῆς ἐπὶ τὴν Αὐγούστου νικὴν, ὅτε Ἀντώνιος ἀπέσφαξεν ἑαύτον ἐν Ἀλεξανδρείᾳ, ἔἕτη διακόσια ἐνενήκοντα τέσσαρα. ὑπάτευεν Αὕγουστος τα τέταρτον. A sequenti anno Iuliano igitur putat Actiacam victoriam, nempe a quarto Consulatu Augusti, & Alexandria recepta. Horatius: nam tibi quo die Portas Alexandrea supplex Et vacuam patefecit aulam, Fortuna lustro prospera tertio Belli secundos reddidit exitus, Laudemque & optatum peractis Imperijs decus arrogauit.","prev":{"citation":"De emendatione temporum 237-2","label":"DE ANNO ACTIACAE VICTORIAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/237-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/237-2"},"next":{"citation":"De emendatione temporum 238-2","label":"DE ANNO ACTIACAE VICTORIAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/238-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/238-2"},"credit":{"text":"Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum","quality":"ocr"}}