{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De emendatione temporum 24.1-4","citation":"Scaliger, De emendatione temporum 24.1-4","ref":"24.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/24.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/24.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/24.1.md","author":{"name":"Scaliger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger"},"work":{"title":"De emendatione temporum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum","urn":null},"verse":false,"words":314,"text":"Vt apud Hebraeos, anno embolimaeo, ex duobus Adarin, is Adar est ordinarius, qui secundus est, in quo & ieiunium Ester obseruatur. Quod περὶ ἐμβολισμοδ, ἐμβολίμου, ἐμβολιματου diximus, idem censendum περὶ ἐξαιρέσεως, ἐξαιρεσίμου, ἐξαιρεσιμαὶου. Ἐξαρέσιμος ἡ μέρα est dies, qui eximitur. Ἐξαιρεσιμαῖος μὴν, mensis, in quem incidit ἐξαίρεσις ipsa. Mensis igitur Atheniensium ἐξαιρεσιματος est Boedromion. Plutarchus συμποσια κῶν θ, segmento v. καὶ ὁ Ὑλας ὥσπερ ἡδιων γενόμενος· ἐκεῖνο δέ σε, εἴπεν, τ Μενέφυλλε, λέληθτεν, ὅτι καὶ τὴν δευτέραν Βοηδρομιῶνος ἡ μέραν ἐξηρήκαμὲν, οὖ πρὸς τὴν σελήνην, ἐιρ ὅτι ταύτη δοκοῦσιν ἔρισαι περὶ τῆς χύρας οἱ θεώ. Sed caussa ἐαιρέσεως, quàm ille reddit, tam ridicula, quam falsum, quod subijcit, eam diem ἐξαιρεῖσθαι non Lunae caussa, hoc est eo nomine, vt annus cum Lunae rationibus congruat, sed ob mythologiam. Quod sane verum fuerit, si & fabulae verae. Praeterea & falsum, quod idem de eadem re loquens ἐν ταὶ περὶ φιλαδελφίας ait: τὰὼ δευτέραν τοῦ βοηδρομιωνος ἀεὶ ἐξαρρεῖσθαι. Nam non ἀεὶ, sed semel in Tetraeteride. Verba eius haec sunt: ἄθηναιοι δὲ ὧν περὶ τῆς ἔριδος τῆν θεῶν μῦθον ἀτόπως πλάσδντες, ἐπανόρθωμα τῆς ἄοπίας οὐφαῦλον ἐνέμιξαν αὗτε. τὴν γὰρὰρ δευτέραν ἐξαιρουσιν ἀεὶ τοῦ βοηδρομιωνος, ὡς ἐν ἐκείνῃ τας Ποσειδῶνι πρὸς τὴν Ἀθηνᾶν γενομένης τῆς διαφορᾶς. In sequentibus ob id censet ἐξαιρέσιμον fuisse, quod esset μία τῆν ἀποφράδων. Quod & ipsum vero aduersatur. Beauit tamen nos, cuius indicio mensem ἐξαιρεσμαιον cognoscimus. Quare anno quarto Tetraeteridis pro δευτέρα βοηδρομιανος dicebant, τείτη ἰσταμένου. quomodo & Computatores nostri in ratione Lunae vnum diem dissimulare praecipiunt: quem ipsi vocant Saltum Lunae, Graecus computus, ὑποτομὴν σελήνης. At quare vltimam mensis potius non eximebant? Quia menses Attici, cum omnes fuerint τριακονθήμεροι, ij in tres δεκάδας diuidebantur. & tertiae decadis dies retro κάτʼ ἐξαίρεσιν numerabantur, δεκάτη, ἐνάτη, ὁἰδόη, ἐβδόμη, ἕκτη τελεύταγντες. Quod si vltima exempta fuisset; quomodo XXI dies vocari potuisset δεκάτη φθίνοντος? Adde, quod ἔνη καὶ νέα erat sacra. Propterea etiam neque πρώτην ἰσταμένου eximebant, quod omnes Calendae sacrae essent, καὶ ἱερομηνίαι.","prev":{"citation":"De emendatione temporum 23-2","label":"OEPINOI MHNEX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/23-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/23-2"},"next":{"citation":"De emendatione temporum 24.5-7","label":"24.5 to 24.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/24.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/24.5"},"credit":{"text":"Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum","quality":"ocr"}}