{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De emendatione temporum 245.6-7","citation":"Scaliger, De emendatione temporum 245.6-7","ref":"245.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/245.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/245.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/245.6.md","author":{"name":"Scaliger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger"},"work":{"title":"De emendatione temporum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum","urn":null},"verse":false,"words":163,"text":"Atqui Aera Koptitarum non consurgit ex x Ix anno Diocletiani, qui erat primus persecutionis, sed ex primo. Et quanuis verum est multa millia Christianorum sub illo saeuissimo Principe morti dedita ob Christianismi professionem, tamen primus annus Diocletiani est initium Aerae Aegyptiorum, non autem XIX, vt dixi. Sed ratio plana est. Non solum enim Aegyptij, sed & Romani annis Diocletiani vtebantur, quos extinxit Indictionum epoche. At apud Aegyptios ea Aera mansit: atque hoc anno, qui est Christi 1582, incipiet annus Koptitarum 1299 a29 Augusti. Ad methodum cycli Lunae Dionysiani memineris semper vnitatem detrahere ineunti anno Diocletiani. Itaque 1298 diuisis per 19 relinquitur cyclus huius anni Vi. Porro initium imperij Diocletiani incidit in annum Actiacae victoriae Augustalem 314. qua epocha hactenus ad tempora Diocletiani vsi erant Aegyptij. Periodi vero Iulianae is erat annus 4997. Praeterea erat annus cycli Solaris Actiaci V. qui hodie est primus. Aethiopes vocant hunc annum Diocletiani nono nov, annum misericordiae, annum gratiae. Caussam ignoro. neque alia tamen epocha hodie Ecclesia Habessina vtitur.","prev":{"citation":"De emendatione temporum 245.1-5","label":"245.1 to 245.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/245.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/245.1"},"next":{"citation":"De emendatione temporum 246","label":"DE INITIO ANTONINI PII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/246","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/246"},"credit":{"text":"Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum","quality":"ocr"}}