{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De emendatione temporum 254.1-4","citation":"Scaliger, De emendatione temporum 254.1-4","ref":"254.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/254.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/254.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/254.1.md","author":{"name":"Scaliger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger"},"work":{"title":"De emendatione temporum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum","urn":null},"verse":false,"words":332,"text":"Initium Herodis est cyclus primus Dionysianus, anno periodi Iulianae 4675, hoc est a Kalendis lanuarijs post consulatum Caluini, & Pollionis, sub quibus Herodes Rex a Senatu declaratus est: cum a Nisan eius regni initium sumatur. Initium autem 34 anni Herodis est cyclus XV. Annis enim Herodis nihil addendum ad methodum cycli Lunaris, cum idem annus & eius regni sit, & cycli Dionysiani primus. Christus ergo natus esto ex sententia veterum, & recentiorum omnium, anno Herodis 34, in fine, qui erat periodi Iudaicae 4708, cycli autem XV: ergo annis Christi Xv addenda ad methodum cycli. Atqui hodie vnitas addenda. Quare hoc modo maior erit quinquennio vertente vera Christi aera, quam recepta. Nam sane annus iste, qui putatur a Christo 1582, & periodi Iulianae 6295, is est 1586a 34 Herodis, & 6300 periodi Iulianae. Quod quam absurdum?: Deinde quomodo tuebuntur locum illum Lucae de aetate Christi tum primum ad baptismum accedentis? Nam annus 34 Herodis ad XV Tiberij, hoc est cyclus XV ad XTi perductus, dat annos 36. Ita sex annis maior Christus baptismum petijt, quam ab Euangelista proditum sit. Quae sunt prodigiosa ἀτοπήματα, & foedissimi δύα χρονισμοi. Hinc deriuatum, vt proscriptio, & relegatio Archelai, qui patri Herodi in regno successit, a Chronologis, duce Eusebio, in XTIII annum Christi coniecta sit. quae nescio, an magis mirer ab antiquis, qui propius a temporibus Christi abfuerunt, prodita, quam a nostrorum temporum hominibus doctissimis, qui omnia subtiliter disquisiuerunt, animaduersa non esse. Primum aiunt: Si Herodes pueros infantes a bimatu, & minores bimulis occidi iussit, iuxta tempus, quod exploratum habebat a Magis, ergo, inquiunt, iam Christo alter annus labebatur. In quo proculdubio frustra sunt. Nam Cometes ille, quo duce Magi in Iudaeam profecti sunt, non est dubium, quin longo interuallo Christi natalem praecesserit. Si enim Cometae signa sunt rerum imminentium, non praesentium, quomodo erunt signa, si simul cum re ipsa, vel potius post rem ipsam extiterint? Atqui verissimum est, natalem filij Dei illo ostento denunciatum Chaldaeis longo tempore ante, quam incideret. Sic etiam ille Cometes horrendus annum integrum visus ante initia belli Iudaici, vt scribit Fl. Iosephus.","prev":{"citation":"De emendatione temporum 253.5-6","label":"253.5 to 253.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/253.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/253.5"},"next":{"citation":"De emendatione temporum 254.5-7","label":"254.5 to 254.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/254.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/254.5"},"credit":{"text":"Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum","quality":"ocr"}}