{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De emendatione temporum 257.5-7","citation":"Scaliger, De emendatione temporum 257.5-7","ref":"257.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/257.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/257.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/257.5.md","author":{"name":"Scaliger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger"},"work":{"title":"De emendatione temporum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum","urn":null},"verse":false,"words":257,"text":"Eam enim ἐορτὴν esse Pascha ex verbis Domini, capite antecedente, conuincitur: οὐχήμεις λέγετε, ὅτι ἔτι τετράμενός ὅστι, καὶ ὁ δερισμὸς ἔρχεται; Vnde manifestum circiter mensem Tebeth haec a Christo dicta fuisse. Coniectus autem in carcerem fuit lohannes propter turbam discipulorum D quotidie ei affluentem, quae suspecta erat Herodi. Autor Iosephus. Cui consentanea scribit lohannes: ὅτι ἡ κουσὸν οἱ Φαρισαῖοι, ὅτι Ἰησους πλείονας μαθητὰς ποιεῖ, ἡ Ἰωαίνης &c. Caedis autem lohannis caussa fuit Herodias, vt Euangelistae testantur, non turba discipulorum, vt vult Iosephus. Aufugit igitur Iesus in Galilaeam. Nam Hierosolymis ei tuto esse non licebat propter celebritatem loci, quanuis Hierosolyma essent extra tetrarchiam Herodis. Hinc incipit praedicatio Christi apud Matthaeum, & Marcum. Tertij Paschatis vestigia extant in XII Matthaei, Marci IT, Lucae VI. vbi fit mentio Iesu ambulantis per segetes maturas. Illud est primum Pascha post secundam profectionem in Galilaeam. Prima enim profectio post baptismum. altera post lohannem in vincula coniectum. Hinc ad xiiii caput Matthaei gesta vnius anni continentur. xiiii vero capite dicitur Iesus abdidisse se in loca sola & deserta, in quae nihilominus secuta eum fuerit multitudo trans lacum Tiberiadis. Caussam secessus exponit Matthaeus: quod scilicet tum primum lesus inaudisset, vel potius praescisset de caede Iohannis. Itaque nauigio delatus trans lacum secessit. Vbi miraculum quinque panum & duorum pisciculorum editum. Vtrunque vero, & miraculum & Iohannis caedem paullo ante solenne Azymorum contigisse liquido constat ex Iohannis sexto. Vnde petat qui volet. En quatuor Paschata a baptismo Christi. Quintum & postremum Pascha est, τ σταυρώσιμον, καὶ σωτήριον, in quo AGNVS verus pro nobis mactatus. Quinque igitur Paschata a baptismo Christi ad eius resurrectionem.","prev":{"citation":"De emendatione temporum 257.1-4","label":"257.1 to 257.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/257.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/257.1"},"next":{"citation":"De emendatione temporum 258","label":"PASSIONIS DOMINICAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/258","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/258"},"credit":{"text":"Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum","quality":"ocr"}}