{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De emendatione temporum 26","citation":"Scaliger, De emendatione temporum 26","ref":"26","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/26","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/26.md","author":{"name":"Scaliger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger"},"work":{"title":"De emendatione temporum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum","urn":null},"verse":false,"words":437,"text":"in cuius secunda pagina anni quarti mensi nono congruit terminus nouilunij 4. 10. 30'. Quod si Boedromion nonus, ergo Gamelion primus. Praeterea idem Plutarchus scribit in Camillo, βοηδρομιωιος πέμπτῃ φθίνοντος ἐν Ἀρβήλοις περὶ Νάξον Athenienses duce Chabria nauali praelio commisso praeclaram victoriam adeptos περὶ τὴν πανσέλήνον. Si vicesima sexta non longe aberat a plenilunio, duodecima igitur fuit nouilunium. At ex Tabulae duplicis pagina secunda docemur, id non alias posse contingere, quam nono mense anni secundi. Quare Gamelio est primus. Meton Astronomus primum nouilunium enneadecaeteridis suae constituit σκιῤῥοφοριωνος τρισκαιδεκάτῃ, auctore Diodoro Siculo. Quod fieri non potest, nisi mense sexto anni tertij Tetraeteridis. Scirrhophorion autem sextus est a Gamelione. Concludamus igitur: anni Attici principium populare fuisse ab Hecatombaeone, naturale vero a Gamelione. Vltima quaestio est de tempore Lunari. hoc est, quomodo initia Tetraeteridum cyclo Lunari dispensanda sunt, & series earum quaedam texenda. Quod quidem non admodum operosum, siquidem locos auctorum a nobis citatos recte & accurate perpendamus: quanquam vtique vnus locus sat est. Nam eclipsis Lunaris, quae praecessit casum Darij, incidit in annum Iphiti Olympicum 446, cyclo Lunae 13. Contigit enim in XXT nocte Septembris. Is annus, vt diximus, erat vltimus Tetraeteridis Atticae. Si igitur ita tempus annorum Iphiti dispensemus, vt annus vltimus. Tetraeteridis conueniat in 446annum Iphiti, inueniemus annum primum Atticae periodi incipere a bruma secundi Olympiadum, cyclo Lunae VTI. eumque annum, cui congruit illa defectio Lunae, fuisse quartum Tetraeteridis XVj, hoc est sexagesimum quartum periodi. Quod melius confirmatur ex primo nouilunio Enneadecaeteridis Metonicae, tertiadecima Scirrhophorionis. cum enim is fuerit annus tertius Tetraeteridis Atticae, vt iam probauimus, vltimus autem desinens Olympiadis octagesimae sextae, ea fuerit decima Tetraeteris periodi Atticae: cum autem is sit annus tertius eiusdem decimae Tetraeteridis cyclo Lunae VTI, vt alibi disputabitur, primus igitur annus illius Tetraeteridis incurrit in cyclum quintum. Si decima Tetraeteris habet cyclum quintum, prima igitur habuerit septimum. Quare quanquam conditor huius anni posterior sit Solone, neque sane vetustior Persicis temporibus, vt ab obseruationibus syzygiarum sui temporis potius, quam ab Olympiadum capite initium suum deduxerit: tamen a sexcentis millibus annorum periodum deducere nihil vetat, modo constent initia periodorum, hoc est, vt a cyclo VTi Lunae incipiat Tetraeteris prima. Coniunctio igitur luminarium media, quae proxime a bruma confecta fuit anno secundo Olympiadis primae, ea erit caput primae Tetraeteridis Atticae. Saltem προληπτικῶς fingitur a nobis id initium periodo fuisse. Sed tripliciter nouilunia considerantur. Aut enim interlunium, hoc est Luna silens, & tempus intermenstruum vocatur etiam vulgo nouilunium: aut primus ἐξαυγασμος Lunae, qualia sunt Calippi nouilunia, & vocatur ἀπόκρουσις σιλήάνης: aut ipsa Luna corniculata, quales sunt Iudaeorum, Samaritanorum, & Arabum neomeniae. Dubitari possit De emendat. temporum lib. I. A possit quodnam ex his tribus legendum nouilunio Attico. Id docet nos Plutarchus.","prev":{"citation":"De emendatione temporum 25","label":"OEPINOI MHNEX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/25"},"next":{"citation":"De emendatione temporum 27.1-4","label":"27.1 to 27.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/27.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/27.1"},"credit":{"text":"Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum","quality":"ocr"}}