{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De emendatione temporum 265.5-6","citation":"Scaliger, De emendatione temporum 265.5-6","ref":"265.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/265.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/265.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/265.5.md","author":{"name":"Scaliger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger"},"work":{"title":"De emendatione temporum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum","urn":null},"verse":false,"words":165,"text":"Sed annis ante Christum plus quam trecentis Iudaei religione duorum Sabbatorum continuorum eam diem a lege in XXI Nisan definitam, in Xxii traduxerunt: atque celebritatem Paschatis ἐπταήμερον a lege institutam ipsi ὀκταήμερον constituerunt. Vnde tria solennia hactenus habent, quae per octo dies obeuntur, πάρα, σκήνοπηγίαν, ἐγκαίνια. Obijciunt igitur nobis Iudaei, Christum passum non fuisse in solenni Paschatis. Quia, inquiunt, maiores nostri nunquam celebrarunt Pascha in na, hoc est, feria secunda, quarta, sexta. Sed crassa & ridicula est obiectio. Nunquam enim intelligimus Christum passum ἐν πράτη οῦ πάρατος, sed ἐν πράτη γέδΑζύμων, in qua Agnus mactabatur. Frustra igitur obijciunt ea die Christum passum non fuisse, propter duas caussas: propter na nimirum, item propter solenne Paschatis. Nam die festo, inquiunt, non licebat accusare, condemnare, supplicio afficere, angariare, sepelire. Haec opponere, est plumbeo gladio iugulare. Nam ἡ πρώτη Αζύμων, in qua Messias crucifixus, non erat dies festus, vt ex lege constat, neque Iudaei ipsi negabunt. Quare verum Pascha, & verus Agnus mactatus est prima Azymorum, in qua & typicus quoque immolatus.","prev":{"citation":"De emendatione temporum 265.1-4","label":"265.1 to 265.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/265.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/265.1"},"next":{"citation":"De emendatione temporum 266","label":"CAVSSAE DIEI DOMINICAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/266","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/266"},"credit":{"text":"Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum","quality":"ocr"}}