{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De emendatione temporum 266-2","citation":"Scaliger, De emendatione temporum 266-2","ref":"266-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/266-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/266-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/266-2.md","author":{"name":"Scaliger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger"},"work":{"title":"De emendatione temporum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum","urn":null},"verse":false,"words":270,"text":"VAE GRAECI, ET ALII COMMINISCVNTVR DE ANTICIPATIONE QVARTAEDECIMAE NISAN. B hac peruicacia Iudaica secunda est illa Graecorûm asserentium Pascha a Christo anticipatum esse. Caussam suspicionis suae afferunt ex MIohan. XIII. πρὸ δὲ ἐορτῆς τὸδ πάρα εἰδὰς Ἰησοδς, ὅτι ἐλήλυθεν ἀὐτῦ ἡ ὡρα &c. Si, inquiunt, πρὸ τῆς ἐορτῆς τοῦ πὰρα agnum mactauit, non igitur ἐν τῇ ἐορτῇ, vt Iudaei. quod confirmatur ex eodem capite: ἀγύρασον ἡμῖν ὧν χρείαν ἔχομεν εἰς τὴν ἑορτί. Manifesto πρὸ τς ἐορτῆς comedit agnum. Quare, inquiunt, Iudaei noluerunt ingredi Praetorium, vt pure haberent, & caste comederent Pascha. Neque Graeci modo in ea haeresi sunt. Nostri quoque homines Occidentis etiam hodie nescio quid tale χεδάζονται. Quibus confutandis eadem demonstratio satis est, qua in Iudaeos vsi sumus. Nam confundunt πρώτὴν τῆν ἀζύμων cum ἑορτῇ τοῦ πάρα. Praeterea non solum agnus quartaedecimae Nisan dicitur Pascha, vt Exodi XII, commate xI, & alibi: item in Euangelio: ἡ πρώτη τὴν ἀζύμων, ἐν ᾖ ἔθυον τα πάρα: sed etiam sacrificium XV noctis Nisan: in qua immolabant τιου τινι Dιγυ τρὰ 2 ὑνρ, iuuencos duos, & arietem vnum. Idque proprie est Pascha. Cuius Paschatis lex in haec verba concepta est Deuteronomij De emendat. temporum lib. VI. A nomij X. Obserua mensem Praemetij. Fac Pascha Domino Deo tuo: quia in mense Praemetij eduxit te Dominus tuus ex Aegypto noctu. Immolato autem Pascha Domino Deo tuo ouilli, & bubuli generis, in eo loco, quem elegerit Dominus, vt ibi collocet Nomen suum. Paulo post: Non poteris immolare Pascha in qualibet ex portis tuis, nisi in eo loco, quem eliget Dominus Deus tuus, vt ibi collocet Nomen suum. Immola Pascha vespere, circiter Solem occasum, in ipso articulo, quo migrasti ex Aegypto.","prev":{"citation":"De emendatione temporum 266","label":"CAVSSAE DIEI DOMINICAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/266","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/266"},"next":{"citation":"De emendatione temporum 267.1-3","label":"267.1 to 267.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/267.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/267.1"},"credit":{"text":"Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum","quality":"ocr"}}