{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De emendatione temporum 269.5-6","citation":"Scaliger, De emendatione temporum 269.5-6","ref":"269.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/269.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/269.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/269.5.md","author":{"name":"Scaliger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger"},"work":{"title":"De emendatione temporum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum","urn":null},"verse":false,"words":140,"text":"quod tempus Lex vocat non vpum nona vt magistri Hebraeorum recentiores, sed upum Nao, hoc est circiter Solem occasum. Totum autem interuallum nanva vocatur proprie a Scholasticis 21η, hoc est ἐσπερισμὸς, vtique ἐν προσαββάτοις καὶ προεορτίοις, in fe ria sexta, & diebus solennia proxime antecedentibus. Hebraici & Graeci nominis ratio est, quod eo tempore coquebantur, & apparabantur edulia, quae post Solem occasum neque coqui neque parari fas esset: vtpote cum ineunte hora prima incipiat Sabbatum, quod tempus ipsi naun nua vocant, hoc est παρείσοδον σαββάτου, circa horam duodecimam desinentem. Quare in eo interuallo παρασκευῆς siue ἐσπερισμoδ coquebantur cibaria illius diei, & meridie sequentis, quod ipsis dicitur invp mu nip cibaria duarum caenarum, vel duorum symposiorum. Quod enim παρασκευὴτa nona hora iniret, idque tantum proprie diceretur πρασκευὴ, non autem tota dies Veneris, praeter ea, quae diximus, extat locus illustris in Edicto Augusti Caesaris apud Iosephum.","prev":{"citation":"De emendatione temporum 269.1-4","label":"269.1 to 269.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/269.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/269.1"},"next":{"citation":"De emendatione temporum 270.1-4","label":"270.1 to 270.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/270.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/270.1"},"credit":{"text":"Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum","quality":"ocr"}}