{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De emendatione temporum 27.5-6","citation":"Scaliger, De emendatione temporum 27.5-6","ref":"27.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/27.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/27.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/27.5.md","author":{"name":"Scaliger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger"},"work":{"title":"De emendatione temporum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum","urn":null},"verse":false,"words":215,"text":"Quare post Maemacterionem intercalabitur ποσειδεὼν πρότερος, ne scilicet anno sequente Hecatombaeon praeuertat metas Solstitij. Itaque Scirrhophorionis neomenia incurret in Kal. Iulias. Σπαὶ erunt σκιῤῥοφοριῶνος τρίτη ἰστα μένου. νουμηνία ἐκατομβαιῶνος XxXI Iulij. Huic rei canones habebant τὰς περιτταὶ ἡμέρας, quas vocabant. περιτταὶ ἡμέραι est interuallum inter Σπὰς & νεομηνίαν ἑκατομβαιωνος, excluso vtroque termino. Et cum tempora notabant, dicebant aliquid incidisse eo anno, in quo tot ἡμέραι περιτταὶ erant. Vt Ephorus ἄνιαυτον ἀλώσεως Iλίου χαρακτηρίει, cum dicit Ilion captum XVII diebus ante Solstitium, & περιτταὶ ἡμέρας viginti ad caput Hecatombaeonis reliquas fuisse. Cum enim hoc dicit, digito indicat, quis ille annus, & quotus periodi fuerit. Neque enim contentus fuit illum annum dicere quadringentesimum sextum fuisse ante primam Olympiadem, nisi etiam adhiberet characterem τῆν περιττων, quae erant epactae Hecatombaeonis. Nondum C. ij. res confecta est, nisi aperimus sedem Solstitij. Neque enim verum Solstitium tenebant Athenienses, vt pote qui quadrantem anno attribuerent praeter dies CCCLXV. Sed diu Olympiacum bisextum, vt ita dicam, sequuti sunt, quod statuebant in VIII Iulij, donec Cleostratus Tenedius ἀστερισμοις edidit, & populares suos Graecos docuit τὰς βπὰς in VIII partibus signorum confici. C. Iulius Caesar putauit Solstitium Kal. Iulij confici, hoc est in octaua parte Cancri. a Cleostrato ad illum, μεταπτώσεως ταοπικῆς triduum, aut ad summum quatriduum factum est. Quare Solstitium secundum Cleostratum fuerit circa TIrI, aut V Iulij.","prev":{"citation":"De emendatione temporum 27.1-4","label":"27.1 to 27.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/27.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/27.1"},"next":{"citation":"De emendatione temporum 28","label":"OEPINOI MHNEX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/28"},"credit":{"text":"Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum","quality":"ocr"}}