{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De emendatione temporum 270.5-7","citation":"Scaliger, De emendatione temporum 270.5-7","ref":"270.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/270.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/270.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/270.5.md","author":{"name":"Scaliger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger"},"work":{"title":"De emendatione temporum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum","urn":null},"verse":false,"words":233,"text":"Et recte vetus interpres Iosephi, quem Ruffinum Presbyterum quidam putant, φρατριὰς vertit contubernia, quod per contubernia discum berent. Sciendum vero hodie Iudaeos xii noctis non sic rationem habere, vt antiquitus solebant: sed omnia, quae ad illam pertinebant, hodie quintaedecimae attribuere, quam noctem vocant naan. Nam nog vtip perspicue hunc ritum discumbendi continet, quiquidem quam plurimis annis antiquior est Christo. Is in haec verba conceptus est: „av: nihinn h9o nin n1 hn n,nv, no VDI DPODININNDIVhTI DƆAU: DIDVD U NPDII DHN DVD DDN IDDDIDNINDIDDD poρυ: 7179 nn )1hgi) nip7. 7NVI DIODIN IMN DIVb DaU: ngD 1b2 n nhibrn ngD iN nagr 1292 nin niyn Da0p 313I DQUII pa DIUI DIODIN INNDIVOD: Quam diuersa haec nox a caeteris noctibus. Quod in alijs noctibus semel tantum lauamus: in hac autem bis. Quod in reliquis noctibus comedimus siue fermentum, siue azymum: in hac autem omnino azyma. Quod in reliquis noctibus vescimur oleribus De emendat. temporum lib. VI. A oleribus omne genus: in hac autem intybis. Quod in omnibus noctibus tam edentes quam bibentes vel sedemus, vel discumbimus: in hac autem omnes discumbimus. Ecce autem in Paschate discumbitur. & ratio quidem in promptu: quod per contubernia epulis paschalibus, non aliter, fungebantur. Iudaei vero, vt diximus, ea, quae ad xiisi noctem pertinebant, hodie in XV contulerunt, quae ipsis tantum dies solennitatis princeps est, cum per octo continuos ea celebretur. Hinc apparet, quare ἐνανωγέῳ μεγάλῳ ἐστρωμένῳ velit sibi parari Pascha.","prev":{"citation":"De emendatione temporum 270.1-4","label":"270.1 to 270.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/270.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/270.1"},"next":{"citation":"De emendatione temporum 271","label":"RESIDVA PASSIONIS DOMINICAE ILLVSTRATA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/271","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/271"},"credit":{"text":"Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum","quality":"ocr"}}