{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De emendatione temporum 271","citation":"Scaliger, De emendatione temporum 271","ref":"271","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/271","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/271","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/271.md","author":{"name":"Scaliger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger"},"work":{"title":"De emendatione temporum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum","urn":null},"verse":false,"words":431,"text":"Intelligit enim caenaculum magnum lectis stratum, quos Hebraei niapo, sicut discumbentes ipsos piapo, vocant. item quae φράτριαι Iosepho, eae συμπόσια, & πρασιαὶ dicuntur Marco, cap. vi. Porro in hoc Canone Paschali a nobis adducto vides lotionem iterari. Lotio autem non solum Iudaeis, sed & Gentibus ipsis vsitata. Quia enim in lectis discumbentes epulabantur, propterea prius depositis soleis lauabant, ne scilicet puluerosis pedibus strata inquinarent. Plautus Persa: Locus hic tuus est. hic accumbe. ferte aquam pedibus. praeben tu, puere? Iudaei vero superstitiosiores non pedes tantum, sed & corpus totum intingebant. Hinc ημεροβαπτισταὶ dicti, qui quotidie corpus intingebant antequam discumberent. Quare Pharisaeus ille, qui lesum ad caenam inuitauerat, mirabatur eum prius quam totum corpus abluisset, discubuisse, Lucae ΧI. ὁ δὲ φΦαρισατος ἰδὼν ἐθαύμασεν, ὅτι οὐ πρῶτον ἐβαπτίσθη πρὸ τοῦ ἀρίστου. Simpliciores vero ab omni superstitione remoti, pro vniuersali illa βαπτίσι, contenti erant ποδονίπτρῳ, hoc est pedilauio. Testis Dominus ipse, qui Pharisaeo alij, a quo caena exceptus fuerat, obijcit aquam ad pedes sibi discubituro non datam. Lucae ViI. ὕδωρ ἐπὶ τοκὲ πόδας μοδσκ ἔδωκας. Cum itaque ritus Paschalis iubeat bis lauare, primum Iesus ex consuetudine quotidiana ante lauit, quam discumberet, vt agnum comederet. Propter azyma vero & Pascha ex caussa solennitatis, agno absumto, lotionem repetit. καὶ δείπνου γενομένου &c. Nam haec secunda lotio est paschalis. Sed exemplum humilitatis instituit, vt cui hoc a famulis praestari debebat, ipse in eo famulos anteuerterit. Iccirco Petrus non quod iterum lauare necesse sit, miratur. Sciebat enim in prima Azymorum die hoc solere fieri, & lotionem iterari: sed quod discipuluns a magistro, famulus a domino, homuncio a Deo. Hic igitur constat caenam duplicem esse. Alterius & prioris mentionem fecit dicens: δείπνου δὲ γενομενου &c. in qua scilicet agni esus. In altera vero est Azymorum cerimonia. Maxima solennia, vt Pascha, Pentecoste, Scenopegia, florentibus opibus Iudaeorum, ac templo stante, semper duarum caenarum commissione transigebantur. In priore hostijs immolatis vescebantur. Hoc erat sacrificium ipsum. In altera quaedam canebantur ἐξιλαστικὰ, καὶ εὑγαριστικὰ: & vocabatur nponn nvo, hoc est, δεῖπνον ἀπολυτικὸν, caena dimissoria. quae erant veluti secundae mensae apud Gentiles. Nam apud illos mensis secundis libabatur, ac potio in calice circunferebatur. Virgilius de vua Rhodia: Non ego te Dijs & mensis accepta secundis Transierim RhodiaQuod enim vinum secundis mensis libabatur Dijs, ex vua autem Rhodia generosissimum conficiebatur, vt ostenderet dignum illud vinum esse, quod mensis secundis in libamenta Deorum impenderetur, propterea dixit eam esse Dijs acceptam. Quin etiam res diuina dicitur libamentum ipsum autore Seruio. Horatius volens diuinos honores Augusto attribuere, ait ipsum adhiberi mensis secundis: quia nimirum Dij mensis secundis inuocarentur. & alteris. Te mensis adhibet Deum. Sic Hebraei epulis sacrificij functi secundis mensis gratias Deo agebant, & potionem circunferebant. Quod hodieque retinent.","prev":{"citation":"De emendatione temporum 270.5-7","label":"270.5 to 270.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/270.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/270.5"},"next":{"citation":"De emendatione temporum 272.1-4","label":"272.1 to 272.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/272.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/272.1"},"credit":{"text":"Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum","quality":"ocr"}}