{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De emendatione temporum 272.1-4","citation":"Scaliger, De emendatione temporum 272.1-4","ref":"272.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/272.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/272.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/272.1.md","author":{"name":"Scaliger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger"},"work":{"title":"De emendatione temporum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum","urn":null},"verse":false,"words":338,"text":"Paschali autem sacrificio & quartae decimae Nisan datum, vt corpus totum, aut saltem pedes lauarentur secundis mensis, nullam ob aliam caussam credo, quam propter excellentiam solennitatis. Pascha enim solennium omnium princeps καὶ τάξει καὶ τιμῆ. In Pentecoste autem & Scenopegia manus tantum lauant secundis mensis etiam hodie. Castigandus ergo error publicus in interpretatione verborum Matthaei, & Marci, ἐσθιόνταν δὲ αὐτων λαβὼν Ἰησοὸς Σρτον ἔκλασεν. Omnes enim tam veteres, quam recentiores, ἐσθιόντων praesenti tempore accipiunt, cum sit aoristus secundus, vt πιὼν. quod notandum, cum in autoribus Graecis id non occurrat. Manifesto enim innuunt Euangelistae, post caenam Iesum accepisse panem & poculum. Ac quanuis ritus priscus a nobis obseruatus id indubitatum relinquit, tamen absurditas sententiae & interpretationis vulgaris id aperit. Quid enim esset, Iesum discipulis comedentibus panem dedisse? Sed δείπνου γένομένου, vt Iohannes scribit, hoc factum, nempe secundis mensis, & in nppop nqvp. Secundae autem illae mensae Paschales ab aliorum solennium mensis multum differebant. Nam eae in alijs solennibus bellarijs instruebantur, easque aut Graeco verbo ὑπίκωμον vocabant, aut patrio mmap Kinnuah. At in Paschate interdicebantur conuiuae omni genere bellariorum, vt est in Canone Ritualis: ρipiθου nOρ πηοN ῥηγιDDρῥοN, μετὰ τῆς πάσχα Cέκ ἀπολύουσι τῆς δειπνον ἐπικώμῳ. In locum bellariorum afferebatur in tryblio acetarium ex intybis & lactucis agrestibus, quorum quia tristis succus, & amarus est, propterea ex aceto, ac alijs nescio quibus embamma conficiebatur, in quod azyma, & amara illa olera intingebatur. Vocabatur noin. Erat autem, vt dixi, liquidorum nescio quorum satura, quae alijs rebus praeterea spissabatur. Illius mentio fit in Digestis Thalmudicis, Titulo, onon 317u his verbis: noiminep 139n iN37, Anteposuerunt illi tortam azymam & embamma. Primum igitur offam azymam in illud intingebat paterfamilias, quam deuorabant. Deinde sub gausape, aut mappa aliam tortam azymam reseruatam in tot frusta frangebat, quot in contubernio siue φρατεια conuiuatores erant. Frustum vero erat magnitudine oliuae, quod singillatim, & ordine omnibus porrigebatur. Quo facto ipse poculum degustatum tradebat proximo, ille secundo, donec poculum per totum conuiuium circunferretur. Itaque Dominus tradens poculum dixit, λάβετε, πίετε ἐξ ἀὐτυ πδύτες. nimirum quod alius alij traderet. Embamma igitur, in quo intinctam offam azymam Iudae proditori porrexit Dominus, est noinnm.","prev":{"citation":"De emendatione temporum 271","label":"RESIDVA PASSIONIS DOMINICAE ILLVSTRATA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/271","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/271"},"next":{"citation":"De emendatione temporum 272.5-6","label":"272.5 to 272.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/272.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/272.5"},"credit":{"text":"Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum","quality":"ocr"}}