{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De emendatione temporum 273","citation":"Scaliger, De emendatione temporum 273","ref":"273","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/273","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/273","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/273.md","author":{"name":"Scaliger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger"},"work":{"title":"De emendatione temporum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum","urn":null},"verse":false,"words":347,"text":"Elegantia horum verborum Graece melius concipi potest: ὅδὲ ὁ Σρτος ταλαιπωρίας, ὃν ἔφαγὸν οἱ πρόγονοι ἡμῶν ἐν γῆ Αἰγύπτου. Πᾶς ὁ πεινῶν, δεῦρο, καὶ φαγέτω. πᾶς ὁ χρείαν ἐχωον, δεῦρο, καὶ πασχατιζέτω νυν μ ἐιθὰδε δουλσι, εἰς νέωτα δὲ ἐν γῆ Ἰσραήλ. νυν μ ἐνθάδε δοῦλοι, εἰς νέωταδὲ ἐν τῇ γῆ Ἰσραλλἐλεύθεροι. Verba quae pertinent ad priscam formulam haec sunt: Iste est panis aerumnae, quem comederunt Maiores nostri in terra Aegypti. Quisquis esurit, accedat, & paschatisset. Reliqua assuta sunt ab ijs Iudaeis, qui in Palaestina non habitant. Pro illa formula nouum testamentum vel foedus condens Dominus dixit, λάβετε, φάγετε. φῦτο ἔστι τὸ σῶμά μου. Similiter paterfamilias poculo accepto benedicebat his verbis. 17g Nvia opivi 799 1n7 nini nox 7173 1270 1720 19an. Benedictus es, Domine, qui fructum vitis creasti. Duae primores voces quid sint in hac formula, disputant adhuc Critici Iudaeorum. neque quae sit earum sententia, capiunt. Delibatum poculum tradebat proximo, ille secundo, secundus tertio, donec per totam φρατριὰν circunferretur potio. Poculum autem illud vocabatur 77τ οi2, ποτήριον ὑμνήσεως. à verbo γτι, ὑμνεν. ita dictum, quod eo per caenam circunlato canebatur vnus ex illis Psalmis Dauidicis, qui incipiunt a verbo nubon. Sunt autem complusculi in libro Psalmorum. Et Psalmus centesimus tertius decimus est is, qui dimissa caena Paschali accineba tur, vt extat in Rituali. Neque vero poculum ὑμνήσεως in Azymis duntaxat adhiberi solitum putes. Nam & in σκήνοπηγίᾳ & alijs magnis solennibus adhibebatur. Et quemadmodum centesimus tertius decimus erat peculiaris psalmus poculi ὑμνήσεως in solenni Azymorum: ita in alijs solennibus erant peculiaria Halleluia. Hinc intelligimus, quare Euangelista dixerit, καὶ ὑμνήσεντες ἐξῆλθον εἰς ὅρος τὴν ἐλαιῶν. Nam hymnus ille erat τῆὸ ἀπολυτικὸν τοῦ δείπνου. Et Canon Paschalis diserte interdicebat post poculum laudationis aliquid cibi aut potus sumere. 7b1 bIƆ ηηN DIObioo vioN: interdicitur commedere quicquam post poculum hymni. Haec nos prolixius explicauimus, quia maiores nostri contemptu Iudaicorum rituum haec omiserunt, aut ignorarunt, dum illos ritus ad cognitionem historiae Euangelicae nihil conferre censebant. Quod tantum abest, D vt verum sit, vt illos, qui hoc contemptu imbutis animis ad haec explicanda accedent, multa cognitu digna ignorare necesse sit. SECVNDA PARS DE DVABVS QUAE","prev":{"citation":"De emendatione temporum 272.5-6","label":"272.5 to 272.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/272.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/272.5"},"next":{"citation":"De emendatione temporum 273-2","label":"STIONIBVS DANIELIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/273-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/273-2"},"credit":{"text":"Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum","quality":"ocr"}}