{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De emendatione temporum 275.5-6","citation":"Scaliger, De emendatione temporum 275.5-6","ref":"275.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/275.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/275.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/275.5.md","author":{"name":"Scaliger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger"},"work":{"title":"De emendatione temporum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum","urn":null},"verse":false,"words":136,"text":"Itaque in edicto suo ita praefatur Cyrus: Haec edicit Cyrus Rex Persarum: Deus dominus caeli dedit mihi regna terrae. Hoc non potuit Cyrus dicere, nisi vltimis temporibus imperij sui. Tunc enim longitudo imperij eius ab India ad Nilum, latitudo ab Oceano ad Caspium mare pertinebat. Diligenter vero inuestigandi sunt Reges Chaldaeorum a Beroso apud Iosephum, & Megasthene apud Eusebium positi: & an cum Daniele congruant, videndum. Nam ab illis duobus vetustissimis scriptoribus ijdem Reges, ijsdem nominibus, totidemque syllabis, totidem annis recensentur, vt nulla suspicio mendi sit. Quia vero haec quaestio versatur in nominum Babyloniorum varietate, de illis prius quaedam disputanda sunt, vt verum, si qua fieri possit, eruatur. Nomina propria Chaldaica, & Assyria fere composita sunt. Raro simplex occurrit. Componuntur autem ex nominibus simplicibus duobus, tribus, & quatuor ad summum. Simplicium nominum Chaldaicorum & Assyriorum seriem sub vnum conspectum subiecimus infra.","prev":{"citation":"De emendatione temporum 275.1-4","label":"275.1 to 275.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/275.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/275.1"},"next":{"citation":"De emendatione temporum 276","label":"STIONIBVS DANIELIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/276","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/276"},"credit":{"text":"Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum","quality":"ocr"}}