{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De emendatione temporum 278.5-6","citation":"Scaliger, De emendatione temporum 278.5-6","ref":"278.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/278.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/278.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/278.5.md","author":{"name":"Scaliger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger"},"work":{"title":"De emendatione temporum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum","urn":null},"verse":false,"words":176,"text":"Vterque accitus in regnum fuit. Ac quanuis hoc satis est, ad eorum sententiam infirmandam, tamen producam iterum locum ex Daniele, quo fiet, vt si per ingenium, & naturam illis mutare sententiam non licet, saltem pertinaciam suam eo multum labefactatam esse fateantur. Scribit igitur Propheta capite nono: nnu nava : ΠγUη Πισγῳ Φῇ τρρτ γύου 7ρ νvο ὑιτύηου γρ ὑγ7ται, πρώτῳ ἔτει Δαρείς υιοδΟξυάροις ἐκ γένοις Μηδικοὸ, ὅστις βασιλεὺς ἀνεδείσθη ἀπὲρ τὸς ἀργῆς χαλδαίων. En βασιλεὺς ἀὐεδείσθη, vel vno verbo ἐβασιλεύθη, excludit omnem vim armatam. Itaque velint nolint ij, qui aliter censent, Darius in illo interregno, quod caedem Beltschetzari secutum est, creatus est rex, siue populi suffragijs, siue procerum factione, vt aperte Berosus scribit. Sane & Megasthenes, & Berosus Regem creatum De emendat. temporum lib. VI. tum dicunt. Hoc vult verbum von, quo Daniel vtitur. Neque mirum. Nam regiae stirpis nihil reliquum erat. Quare homini & domo nobili, nempe ex Medorum Regum stirpe, & rerum experientia propter aetatem praedito, vt qui tunc Lxii annorum esset, regnum merito a Babylonijs delatum. Darius Medus igitur vocatus est ad regnum post caedem Beltschatzari. Daniel. cap. VI.","prev":{"citation":"De emendatione temporum 278.1-4","label":"278.1 to 278.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/278.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/278.1"},"next":{"citation":"De emendatione temporum 279.1-4","label":"279.1 to 279.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/279.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/279.1"},"credit":{"text":"Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum","quality":"ocr"}}