{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De emendatione temporum 287.5-6","citation":"Scaliger, De emendatione temporum 287.5-6","ref":"287.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/287.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/287.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/287.5.md","author":{"name":"Scaliger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger"},"work":{"title":"De emendatione temporum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum","urn":null},"verse":false,"words":178,"text":"Tres sunt Reges, quorum edicto templum, & Hierosolyma instaurari iussa scribit Esdras: Cyrus, Darius, Artaxerxes. cap. Vi. 14. Sed edictum Cyri irritum fuit etiam ipso Cyro adhuc viuente. Ad edicta igitur Darij, & Artaxerxis pertinent Hebdomades. Primum 490 annos stabit Templum. Totidem anni definiti sunt super Templo, & vrbe. Quibus exactis incipit βδέλυγμα ἐρημώσεως. Haec ita Daniel. Ergo Hebdomades incipientes ab edicto instaurandi Templi desinunt in initium abominationis, hoc est circa initia belli Iudaici, quo primum caedes in vrbe patrari caeptae, ac Templum pollui. Quod tempus incurrit in finem vndecimi, & initium duodecimi anni Neronis, vt autor est Iosephus: anno periodi Iulianae 4781. Aufer 490 annos a 4781. Remanet annus periodi Iulianae 4291. Qui sine dubio est secundus Darij Nothi, vt ex libro proximo supra perspicere potes. En septuaginta Hebdomades Danielis, quas alij aliunde ordientes alias terminant districta contra mentem Danielis peruicacia. Qui si sententiam Prophetae & adeo verba eius diligentius perpendissent, nullus difficultati locus relictus erat. Temporis τδ καθʼ ὅλου, quod spectat ad statum Hierosolymorum, haec summa est, hoc caput, hic finis. Summa, anni 490. Caput, edictum Darij, anno secundo imperij eius.","prev":{"citation":"De emendatione temporum 287.1-4","label":"287.1 to 287.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/287.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/287.1"},"next":{"citation":"De emendatione temporum 288","label":"DE HEBDOMADIBVS DANIELIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/288","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/288"},"credit":{"text":"Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum","quality":"ocr"}}