{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De emendatione temporum 304.1-4","citation":"Scaliger, De emendatione temporum 304.1-4","ref":"304.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/304.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/304.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/304.1.md","author":{"name":"Scaliger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger"},"work":{"title":"De emendatione temporum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum","urn":null},"verse":false,"words":419,"text":"Anno Christi 1580 caepit annus primus cycli Iudaici, 1. 23. 1079, feria secunda, Octobris X. qui annus, vt par est, excepit finem anni embolimaei, nempe vltimi enneadecaeteridis, cuius nouilunium fuit 3. 2. 490, feria 3, Septembris 22. Volo igitur scire nouilunium anni sequentis, qui fuit primus cycli. Cum igitur praecedens sit embolimaeus, quia vltimus cycli, adijcio illi epactas anni embolimaei, 5. 21. 589. Componitur nouilunium anni primi, 1. 23. 1079, vt antea. Ita in fine annorum 3. 6, 8, 11, 14. 17, 19 facere debes, vt praecipit Canon Magni Gamalielis. Ad sciendum nouilunium Tisri) Proximus Canon locum habet, cum praecedens nouilunium non ignoratur. Haec methodus docet inuestigare nouilunium, sine ope praecedentis. Si vis scire hoc anno Iudaico 5341 quod fuit nouilunium Tisri, cum proximus Canon nihil iuuet te, quod proximum nouilunium mensis non habes: vide quot cycli praeterierunt, item quot anni: quibus competentes epactas in vnum congestas conijce super nouilunium Tohu, 2. 5. 204. Prodibit nouilunium quaesitum. Ex 5341 annis praeterierunt cycli 281. Ex quibus congruunt epactae 5. 22. 200 ducentis cyclis, item 5. 4. 80 octaginta cyclis, 2. 16. 595 vni cyclo. & cum hic sit annus cycli secundus, pro vno anno praeterito addo epactas vnius anni 4. 8. 876. Colligo haec omnia. atque ex scrupulis horas, ex horis dies facio. Ex diebus abijcio septenarios. Prodeunt tandem 4. 3. 671. Quibus pro anno currente, & proposito, qui est secundus cycli, addo epactas nouilunij Tohu 2. 5. 204. Habes nouilunium huius anni 6. 8. 875. Iudaei, quando Tabulas excessuum non habent, ita μεθοδετουσι. Abijciunt a cyclorum summa omnia 21. In residuo pro ternis cyclis accipiunt diem vnum: pro vno, epactas cycli vnius, exceptis scrupulis. item quot sunt cycli, tot dimidias horas: deinde tot vicesimas horarum. Periclitare in hoc exemplo. Abijce a cyclis 281 omnia 21. Remanent cycli 8. Pro ternis cyclis accipe diem vnum. Ita erunt dies duo. Remanent adhuc cycli duo de 8. Pro quibus accipe binas epactas cycli, sine scrupulis 2. 16.0. Colliguntur dies quinque, horae octo. Praeterea quot sunt cycli, tot scrupuli in numerum procedant. Igitur iam collegisti dies duos primum pro ternis cyclis, item dies quinque, horas 8, pro binis epactis cyclorum: & tot scrupulos, quot sunt cycli. Confiunt dies septem, horae 8. scrup. 281. Rursus tot vicesimas horarum, quot sunt cycli. Diuide 281 per 20. Habes hor. 14.3. & pro totidem cyclis tot dimidias horas. quae erunt horae 140 1/2. Porro 140 horae cum 14, fiunt 154. quibus iunge 8. Fiunt 162. Hoc est dies sex, horae 18. Deinde vna vicesima horae sunt scrupuli 54.","prev":{"citation":"De emendatione temporum 303.4-5","label":"303.4 to 303.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/303.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/303.4"},"next":{"citation":"De emendatione temporum 304.5-6","label":"304.5 to 304.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/304.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/304.5"},"credit":{"text":"Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum","quality":"ocr"}}