{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De emendatione temporum 318.1-4","citation":"Scaliger, De emendatione temporum 318.1-4","ref":"318.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/318.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/318.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/318.1.md","author":{"name":"Scaliger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger"},"work":{"title":"De emendatione temporum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum","urn":null},"verse":false,"words":347,"text":"Semper minuenda duo de Tisri, vt habeas feriam Paschatis antecedentis. Hinc intelligis, quare dixerit Canon, nunquam Phase esse feriam 2. 4. 6. Adde duo ad secundam feriam. Prodibit feria quarta, quae non est idonea capiti anni propter ADV. Ita de alijs. Nunquam Gahaz) Nunquam Pentecoste incidit in tertiam, quintam, septimam ferias. Quare? Quia Pentecoste est secunda feria Paschatis, vt alibi ostendimus. Si itaque Pascha est septima feria, Pentecoste est prima. Si Pascha est prima, Pentecoste est secunda. Nam omnino PENTECOSTE est δτερα τοῦ πάρα. Dicitur enim nern nono prima dies, à qua putatur πεντηκεστή. Quod si per doctrinam proximi Canonis Pascha nunquam est na, non est obscurum, quare Pentecoste non est ini. Quomodo Pentecoste fuerit feria tertia, si Pascha nunquam est secunda? quomodo quinta, si Pascha nunquam quarta? quomodo septima, si Pascha nunquam sexta? noxy proprie est ἐορτή. Vtrunque a cohibendo. Vetus est praeteritum ἔορμαι, ἔορσαι, εορται. Vnde ἐορτή. Notio verbi obsoleti εἰρι est veluti septis circumscribere. Idem Hebraicum verbum designat. Ab eadem mente prisca Ecclesia Graecanica dixit σύναξιν: prisca itidem Latina COLLECTAM. Vtrumque plane eadem vi verbi. Sed proprie κ δύτωνομαστικῶς ἡκν dicitur xxii Tisri, quae est octaua Succoth. Pentecoste tamen sic etiam vocatur. Itaque subintelligitur niv:aV, vt niνιου ΠγχV, ἐορτὴ ἐβδομάδων. atque ita quidem vocatur in Canonibus Rabbi Nachschon. Nunquam Adu caput anni) Expositum est. Nunquam Zabad Phurim) Phur in libro Ester exponitur nia, lingua Susiana, nisi fallor. Persice dicitur nymp. Phurim itaque est solenne in xisi Adar. quasi dicas κληρωτήριο, ob sortem in vrnas coniectam caedi Iudaeorum optandae. Axim Adar, in qua celebrantur solennia PHVRIM, ad XV Nisan, in qua est Pascha, interuallum est dies 30. Diuide per 7. Differentia biduum. Ita Pascha semper est tertia feria PHVRIM proxime antecedentis. Vice versa PHVRIM est feria sexta Paschatis proxime sequentis. ita vt duo deducenda sint de Paschate, vt habeas feriam Phurim antecedentis. Si igitur PASCHA nunquam est 2: patet Phurim non fuisse VTI. Si Pascha non est 4: deductis 2 de Paschate, Phurim non fuit 2. &c. Clara sunt. Sciendum vero regulariter quidem ieiunium Ester incidere in XIII Adar, Phurim autem semper in XIIII.","prev":{"citation":"De emendatione temporum 317","label":"LATERCVLVM MAIVSCVLVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/317","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/317"},"next":{"citation":"De emendatione temporum 318.5-6","label":"318.5 to 318.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/318.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/318.5"},"credit":{"text":"Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum","quality":"ocr"}}