{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De emendatione temporum 320","citation":"Scaliger, De emendatione temporum 320","ref":"320","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/320","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/320","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/320.md","author":{"name":"Scaliger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger"},"work":{"title":"De emendatione temporum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum","urn":null},"verse":false,"words":265,"text":"Quinta feria Paschatis est Kipphurim. Nam Kipphurim est feria tertia Tisri, Tisri autem tertia Paschatis. Ergo Kipphurim, quinta Paschatis. Sexta feria Paschatis Phurim antecedens. Quod iam supra explicatum. Semper festiuitas legis) nyin nnon, Laetitia legis, aliter dicitur nonan, benedictio: quia eo die caput penultimum Deuteronomij legitur in Synagoga. Celebra tur autem xxiii Tisri, nona die σκὴνοπηγίας. Cuius cultus institutio vetustissima est. Nam eius clara extant vestigia Nehemiae ix, statim initio. Cum enim primo die σκήνοπηγίας populus fleret ob Moabitidas, quas vxores duxerant, & luctus videretur festiuitatis laetitiam interrumpere: Nehemias cum Esdra scriba eos vetuit lugere, quandiu rebus diuinis operarentur. Itaque a XV Tisri, in qua celebratur prima τῆς σκήνοπηγίας, ad octauam eiusdem solennitatis, quae est 22 Tisri, luctu abstinuerunt, item postridie. XXIIIi vero die saccis operti & einere inspersi lugere caeperunt. Nimirum inter XXII & XXIIII Tisri aliud solenne interiectum est, nempe min nnou. Propterea in xxiiii mensis luctum distulerunt. Ea dies est clausula festiuitatum. Mox proximo Sabbato primum Geneseos caput legitur: quod est initium lectionum synagogicarum. Vide quam vetusta sint instituta ista: quam multa ignoramus, dum credimus Iudaeos omnia ab hinc mille annis innouasse. Nihil aeque magis Christianis hominibus nocuit, quam hoc prauum ac praeposterum iudicium. In fine Tisri igitur incipit Lectionarium Iudaicum: quod in Libra quidam, imo melior pars Iudaeorum mundum creatum volunt, Octobris XXVI, feria prima. Sunma autem diuisio festorum Iudaicorum est in Legalia, & Politica. Legalia voco, quae speciali legis mandato indicta sunt. Politica, quae consensu Ecclesiae inducta, & recepta. Sed & Politicorum alia ex lege sunt, alia ex euentu. Rursus quae ex euentu, alia ante Prophetarum tempora, alia post Prophetas instituta, vt in subiecto Diagrammate habes.","prev":{"citation":"De emendatione temporum 319","label":"LATERCVLVM MAIVSCVLVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/319","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/319"},"next":{"citation":"De emendatione temporum 320-2","label":"LEGALIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/320-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/320-2"},"credit":{"text":"Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum","quality":"ocr"}}