{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De emendatione temporum 339","citation":"Scaliger, De emendatione temporum 339","ref":"339","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/339","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/339","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/339.md","author":{"name":"Scaliger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger"},"work":{"title":"De emendatione temporum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum","urn":null},"verse":false,"words":447,"text":"Quanquam negligentissimus, & imperitissimus fuit ille, qui eas descripsit. In numeris enim non raro perfunctorie agit: &, vt apparet, κα καιριώτατα omisit, quae multum nos iuuarent, si fideliter relata fuissent. Quicquid est huius libelli, candidos lectores, vt boni consulant, oro. Pag. 325. A Sabbata Christi) πρὸς διαστολὴν dictum. Nam Aethiopes feriam primam vocant SANBATH ZACHRISTOS, Sabbatum Christi, & feriam septimam SANBATH IVDI, Sabbatum Iudaicum. Ib. Computus Rectus) Tres aeras in Computo Graeco Maximi Monachi recitamus, quarum ea receptissima est in omnibus fere Ecclesijs, quae natalem Christi reijcit in annum 5500, aut 5501. Propterea eam orthodoxam vocat Computus Aethiopicus. Aethiopes Romanenses anno Dominico 1548 ita scribebant phin oin97o qpN DDy DqUD UN jynono 101b9 iaoni pat vm) 20n3: Bahasib retum zachama zahasbu cullomu Christian: im pitratha alam ischa Christos hamstu aalph vahamstu meth. In recto computo, quemadmodum computant omnes Christiani: A conditu Mundi vsque ad Christum, quinquies mille, & quingenti (anni. ) Ib. B Annum gratiae) Prima pars Computi pertinens ad Lunam. est autem Canon ανεπίγραφος culpa librarij. Annum gratiae vocant Aethiopes aeram Diocletiani, qua vtuntur. Caussam appellationis ignoro. Hoc tantum scio non solum eos annis Diocletiani vti, quos vocant annos gratiae, vel annos miserationis, sed etiam mero anno Actiaco, hoc est Aegyptiaco Iuliano, cuius caput ex a. d. iiii Kal. Septemb. die Iohannis Baptistae, quae eius passioni dicata est. Praeterea non integris annis Diocletiani vtuntur, sed per periodos magnas Dionysianas ad methodum vtriusque cycli. Hic est annus Christi Dionysianus 1582. in cuius XXIX Augusti incurret Toth annorum Diocletiani. Abijce 283 differentiam annorum Christi & Diocletiani ab annis 1582. Remanet annus Diocletiani 1299 initurus proxima Augusti 29. Abijce ab eo duas periodos magnas Dionysianas, hoc est annos 1064. Remanent 235 anni gratiae iuxta computum annalem Aethiopicum. Aethiopes Romanenses anno Dominico 1548 7102 nno noy 22 1172) 0a1: In diebus lohannis Euangelistae, ducentesimo anno Gratiae. Bamawaila lohanis wangelawi bacletu metha amatha mihrath. Annus ille caeperat a 29 Augusti anni 1547. Aufer 283. Remanet annus Diocletiani 1264. Aufer duas periodos Dionysianas 1064. Remanet numerus propositus 200. Contra Petrus Comos nobilis Aethiops, & linguae suae peritissimus ita scribebat manu propria in Psalterio Aethiopico quod penes me est: oani ipia : nano noy aup i, Bazamna lohanis wangelavi metha hamsa waclethu amatha mihrath. In diebus Iohannis Euangelistae, centesimo quinquagesimo secundo anno Gratiae. Per doctrinam antecedentem addo 152 ad duas periodos Dionysianas 1064. Fiunt 1216 anni Diocletiani. Quibus addo differentiam aerae Christi Dionysianae. Conflantur anni Christi 1499. Itaque anno dicto Christi 1499 caepit 1216 annus Diocletiani: quo currente scribebat haec doctissimus Aethiops ille. Aestuaui aliquantum priusquam hos annos Gratiae assequi potui. Ib. Quatuor aequabis) Haec abundant. Ib. Mascaram) MASCARAM est Phamenoth. Aliter dicitur MAGABITH. TIOMITH est Pharmuti, qui est MIAZIA. In his versatur Terminus Paschalis. Ib. Matque) vpor Aethiopice est tuba.","prev":{"citation":"De emendatione temporum 338.7-8","label":"338.7 to 338.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/338.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/338.7"},"next":{"citation":"De emendatione temporum 340","label":"FINIS COMPVTI ECCLESIAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/340","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/340"},"credit":{"text":"Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum","quality":"ocr"}}