{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De emendatione temporum 34.9-10","citation":"Scaliger, De emendatione temporum 34.9-10","ref":"34.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/34.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/34.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/34.9.md","author":{"name":"Scaliger","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger"},"work":{"title":"De emendatione temporum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum","urn":null},"verse":false,"words":185,"text":"Ex quo possis certam doctrinam huius anni a nobis traditi agnoscere. Nisi enim ἅπτωτοι essent λόγοι illi, quibus ephodum huius periodi collegimus, non ita per omnia conuenirent rationi, vt videmus. Videamus igitur Thargelionis neomeniam illius anni, cui mensi Iuliano, & quotae diei conueniat. In Tabula mensium, è regione quinquagesimi anni, sub Titulo θαργηλιῶνος habes 145. quae summa praecise in linea mensium Iulianorum non extat. Deduco igitur numerum 120 proxime minorem, Aprili mensi competentem de 145. Relinquitur 25 dies Mai, in qua caepit neomenia Thargelionis. Is erat annus 14 cydli Solaris Atticorum. Quod sic cognoscis. quinque periodi Atticae de 404 abiectae relinquunt 24 annum periodi sextae desinentis. 24 annus, vt iam diximus, deductus de periodo dat 50 annum periodi sextae retro numeratae. Hoc est, si a linea periodorum a 532 numero retro putes sex periodos, desines in secundam periodum. Cuius numerus 152. e regione numerus cycli Solaris 21, qui cum annis praeteritis 49 coniunctus, abiectis De emendat. temporum lib. I. A iectis 28, dat numerum 14 cycli Solaris anni 5o currentis. In Linea cycli Solaris è regione anni 14 litera Dominicalis est duplex in anno Iuliano BA.","prev":{"citation":"De emendatione temporum 34.5-8","label":"34.5 to 34.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/34.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/34.5"},"next":{"citation":"De emendatione temporum 35","label":"OEPINOI MHNEX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/scaliger/de-emendatione-temporum/35"},"credit":{"text":"Scaliger, De emendatione temporum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_emendatione_temporum","quality":"ocr"}}